Boris Ieltsin
E Vicipaedia
Boris Ieltsin | |
---|---|
Борис Ельцин | |
Natus | 1 Februarii 1931 in vico Butca regionis Sverdlovscensis, URSS |
Obiit | {{{obiit}}} |
Boris Nicolai filius Ieltsin (Russice Борис Николаевич Ельцин, natus 1 Februarii 1931), vir politicus Sovieticus et Russicus, est primus praesidens Foederationis Russicae (quod officium ab 10 Iulii 1991 ad 31 Decembris 1999 administrabat).
Boris Ieltsin anno 1955 in Instituto Polytechnico Uralico studium complevit. In organizationibus structoriis laborabat. Ab anno 1968 ad annum 1988 in Factione Communistica Unionis Sovietica officia administrabat (ab anno 1981 erat membrum Comitatis Centralis factionis illius). Anno 1990 membrum Factionis Communisticae esse cessavit. Annis 1990 - 1991 erat praeses Sovieti Supremi Russicae Sovieticae Foederativae Rei Publicae. 12 Iunii anno 1991 electus est praesidens Russiae. Mense Decembris anno illo cum praesibus Ucrainae et Rutheniae Albae conventionem de desintegratione Unionis Sovieticae et de creatione Independentium Civitatum Foederationis subscripsit. A decreto, quod Ieltsin mense Septembris anno 1993 edidit, liquidatum est systema Sovietorum. Ieltsin fuit initiator elaborationis novae Constitutionis Foederationis Russicae, mense Decembris anno 1993 acceptae. Anno 1996 denuo electus est praesidens Russiae. 31 Decembris anno 1999 se libenter praemature ex officio praesidentis demovit.