Borussia
E Vicipaedia
Borussia (-ae) sive Prussia (Theodisce: Preußen) est nomen historicum terrarum Europae orientalis centralisque, sunt:
1. Regio in ora maris Baltici locata, ex nomine localis gentis Borussorum nominatur, quae saeculo XIII ab Ordine Teutonico occupata fuit. Serius regio illa nominata est "Borussia orientalis" (nunc pars Russiae, Poloniae et Lituaniae).
2. Regnum (ab anno 1701), quod Borussiam orientalem et Brandenburgum inclusit. Caput regni Berolinum erat. Cum anno 1871° imperium Germanicum unitum concreverit, Borussia regnum dominans Germaniae fuit (Borussiae rex etiam imperator Germaniae fuit, donec anno 1918 terra illa facta est res publica).
Post Bellum Orbis Terrarum I Borussia orientalis divisa est, non magna parte septentrionali separata. Quod territorium ab anno 1923° Lithuaniae pars est. Reliqua quidem pars maior etiam, sed post Bellum Orbis Terrarum II demum, divisa in partes duas, quorum una Poloniae pars integralis facta est, sed altera Russiae regio Calininopolitensis nomine Borussiae prorsus deleto.
Borussia etiam nomen corporis studentium est.
Nonnullae deportus societates hoc nomen habent, exempli gratia: Borussia Mönchengladbach, Borussia Dortmund.