Castra
E Vicipaedia
Castra (-orum, n., pl.) sunt locus, in quo exercitus cum in expeditione est, subinde consistit et vallo fossaque munit, tentoria figit, quietem capit. E castris stativis saepe oppida fiebant. Legiones Romae in re militari cum relinquunt aream certam securamque, quotidie vesperi construunt castra (oppidum forte). Qui mos unicus erat inter omnes antiqui aevi exercitus et ex maioribus venit, fortasse a legibus Camillae (Caius Marius serius codicem horum morum fecit.)
In Germania castra stativa Romana fuerunt exempli gratia Bonnae, Coloniae Agrippinae et Condistate.
Index |
[recensere] De modo aedificationis
Castra cardine et decumano in quattour quadrantes dividebantur. Castra quattuor legionum (id est inter sexies decies milia (16 000) et vicies decies milia (20 000) virium) habet rectos angulos, latera lata fere inter CC et CCC metra castrorum superficie sex hectararum.
[recensere] De loco elegendo
Ad disponendos milites commode, locus sit in summo situs, si licet. Sed rationes sunt:
- Accessus facilis sit et securus. (Castra enim consistuntur in fine diei, copiae ergo fessae sunt.)
- In propinquitate fontes aut rivi sint.
- Prata ad equos iumentaque pascendos non impedita sint.
- In loco planities sit quam planissima.
[recensere] Vide etiam
Hermannus Koller: Vocabularius imaginibus illustratus. Orbis pictus latinus. Ex aedibus Artemis. Turici. Editio altera 1977 (MCMLXXVII)
[recensere] Nexus externus
Vide castra in Victionario. |
Aedificia munita | |||
---|---|---|---|
|