Circuitus Franciae
E Vicipaedia
Circuitus Franciae (Francogallice: Tour de France) est ludus athleticus birotariorum per totam Franciam quotannis aestate adulta habitus.
Anno 2006, Floyd Landis, Americanus, erat victor; annuntiavit autem 5 Augusti 2006 Unio Birotaria Internationalis eum medicamento illicito usum esse, et victorem ergo esse Oscarem Pereiro, Hispanicum, qui in competitorum ordine eum secutus erat.