Constantinus Cabaphes
E Vicipaedia
Constantinus Petri Cabaphes, Graece Κωνσταντίνος Καβάφης, anglice Constantine P. Cavafy, natus Alexandriae in Aegypto 29 Aprilis, 1863, vitae defunctus Alexandriae 29 Aprilis, 1933, diurnarius et poeta magni momenti Graecus.
Index |
[recensere] Vita
Cabaphes natus est Alexandriae in Aegypto patri mercatori diviti. Patre autem anno 1870 mortuo, opus erat ut familia Liverpolium in Britaniam migrarent. Cum anno 1882 Alexandriam remigrarent, anno 1885 odio in peregrinos saeviente et ad tumultum incitante, coacti sunt et iterum se efferre Constantinopolin. Denque Cabaphae contigit ut Alexandriam regrederetur, ubi totam vitam reliquiam peregit.
Diurnarii munere in principio fungebatur, dein 30 annos magistratus Aegyptii. Annis 1891-1904 carmina amicissimorum gratia luci dabat, modicas laudes vita sua accipiens. Anno 1933 mortui Cabaphae fama aucta est, et nunc habetur esse poeta summus Graecitatis huius aetatis.
[recensere] Opera
Cabaphae opera factum est ut poesis Graeca revivisceret et ab omnibus et domi et per orbem agnosceretur. Poemata solent breviter sed intime hominum (aut fictorum aut verorum) vel cultuum civilium mores depingere, qui magnas partes in cultu civili Graeco egerant. Dubia futura, voluptates sensuales, mores et psychologia hominum singulorum, homosexualitas et nostalgia sunt themata praecipua. Vitam reclusam agens, paene omnino ignotus erat usque ad summos dies. Praeter argumenta tempori suo insolita, carmina versuta et versitili arte componuntur, quae per translationem modo aegre elucet. Hodie carmina sua in scholis Graecis docentur.
[recensere] Bibliographia
Cabapha vivo, carmina selecta in parvis libellis, ex suo impressis tantum edebantur. Primus liber publicus erat
- Ποιήματα (Poemata) , Alexandriae, 1935.
(Sunt et versiones Latinae, sed bibliographiam non habeo)