Gladius
E Vicipaedia
- Gladius etiam species piscis est. Vide s.v. xiphias.
Gladius seu ensis est ferramentum quod consistit ex lamina acuta atque capulo.
Index |
[recensere] Gladiorum Genera
Gladiorum genera sunt, inter alia:
[recensere] Aevi Classici
- Spatha est gladius longus, ex utraque parte acutus.
- Semispathium est spatha brevior.
- Pugio est parvulus gladius, bis acutus.
- Parazonium est pugionis generis, insigne auctoritatis.
- Acinaces est ensis persicus, qui (teste Flavio Iosepho) rectus erat. Sed aevis serioribus hoc verbum ensem curvatum ex una parte acutum designat.
- Framea, cum sit sensu stricto hasta Germanica, apud seriores auctores gladium bis acutum designat.
- Machaera est gladius longus ex una parte acutus, sed apud auctores aetatis "praeclassicae" quae dicitur nonnumquam omnem gladium designat.
- Sica est parvulus gladius curvatus, ex una parte acutus, quo latrones ac sicarii praesertim utuntur.
- Copis est gladius leviter curvatus, falci similis.
- Ensis falcatus, sive harpe, est gladius curvatus falci simillimus, quo usus est Perseus ille. (Machaera Hispanica ab gladiorum studiosis huius aetatits saepe—false quidem—falcata dicitur.)
- Rhomphaea, sive rumpia, est genus teli Thracae nationis, et gladio (longissimo) et hastae similis, aequis lamina ac capulo. Apud auctores seriores nonnumquam modo omnem gladium designat.
Lignei gladii, quibus gladiatores, tirones militares, ac battuendo studiosi exercentur multis nominibus designantur: rudis, sudis, palus, clava.
Rariora vocabula:
- lingula - gladiolus oblongus in speciem linguae factum
- clunaclus - genus quoddam cultri.
- chelidoniacus gladius - bifurcus
- dolon - inter alia designat ensem in baculo clam conditum.
- sampsera - ensis regalis persicus.
[recensere] Aevorum Sequiorum
Gladii seriorum aetatum sunt exempli gratia:
- Scramsaxus est culter longissimus Germanicarum nationum.
- Cymitharra est machaera Turcica.
- Catana est machaera Iaponica.
- Macana est rudis seu clava Mesoamericana.
[recensere] Gladii Celebriores
Gladii celebriores sunt:
- Harpe Persei, sine nomine
- Acinaces Cambysis, sine nomine
- Gladius Damoclis, sine nomine
- Pugio Pausaniae Macedonii, quo caesus est Philippus Macedoniae, Myrtales (Secundum Iustinum)
- Gladius Caesaris, Crocea Mors (secundum Galfridum Monemutensem)
- Gladius Arthurii Regis, Caliburnus
- Gladius Caroli Magni, Iocosa
- Gladius Rolandi, Durandal
- Gladius retussus Eduardi Confessoris et omnium Brittaniae regum, Curtana
- Gladius Gulielmi Comitis Inculismensis, Durissimus (secundum Ademarum Cabanensem)
- Gladius Georgii Castriotae, Scanderbergus
- Catanae maximae famae: Murasame ac Masamune
- Gladius Sigfridi draconis occisoris, Balmung
- Gladius Theoderici de Berna, Nagelring
- Gladius Wittici Wielandi filii, Mimung
[recensere] Nexus externus
Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica si possis. |