Liber de Wintonia
E Vicipaedia
Liber de Wintonia vulgo Doomsday book sive liber novissimae diei scribi curatus est a Gulielmo Conquestore. Liber censualis est regni Anglici a Gulielmo Primo confectus.
Anno 1066 Gulielmus Angliam expugnavit quam ob rem conquestor appellatus est. Viginti annis post librum censualem scribi curavit. Omnes terrarum domini interrogati sunt. Respondere deberent ad quaestiones quae sequntur:
- Quod nomen terrae est?
- Quis terram tenet?
- Quanta area terrae?
- Quot homines ibi sunt?
- Quot aratra ibi sunt?
- Quae piscinae ibi sunt, qui saltus?
- Quantum pecuniae regi solvendum est?
Ad has quaestiones terrarum dominis respondendum erat et de statu qui tunc erat et de statu temporis regis Edwardi sive litteris compendiariis T.R.E. id est ante annum 1066.
Hic liber hodie magni momenti est quia de rebus oeconomicis medii aevi Angliae multa refert.
[recensere] Exempla
[recensere] Notae ad verba
Multa verba in libro verba latina medii aevi sunt vel verba Germanica vel Francigallica eius temporis. Quam ob rem infra nonnulla verba explanantur:
- acra: Mensura areae. Inter XL et CXX hidas habet. Regis administratores conati sunt acrae mensuram CXX hidarum vulgare.
- arsurus (-a, um): obrussa scilicet libra argenti.
- bordarius: qui parvam tantum terram habet.
- burgensis: civis
- car(r)uca: aratrum
- consuetudo: tributum solemne.
- geldare: geldum sive tributum dare.
- geldum: tributum, confer Germanice de:Geld quod pecunia dicere vult.
- hida: mensura areae
- marka: mensura pecuniae. Marka aurea VI libras habet.
- piscaria: piscina
[recensere] Liber
- Liber de Wintonia, a Gulielmo I Angliae Rege confecto Wintoniae anno 1086.
- Textus latinus et in Anglico sermone conversus: Domesday Book, general editor John Morris. 9. Devon, edited by Caroline and Frank Thorn. From a draft translation prepared by Caroline and Agnes O'Driscoll. (Part One) and (Part Two). Phillimore. Chichester 1985.
- Latine: Liber de Wintonia. Editor generalis Iohannes Morris. 9. Devonia. Libri editi a Carolina et Francesco Thorn. Ex primo converso libro quem Carolina Thorn et Agnes O'Driscoll praeparaverunt. Domus editoria Phillimore. Ciceastriae anno 1985
Categoriae: Anglia | Medium aevum | Oeconomia | Historia | Libri | Britannia