Massa
E Vicipaedia
- Pro pagina discretiva vide massa (discretiva).
- Latinitate antiqua, massa nihil sibi vult, sensu stricto, nisi moles farinae atque aquae ex quo panes et dulcia fiunt. Nonnumquam sensu translato etiam pro "glaeba" vel "mole" vel "agglomeratione" stat, praesertim metalli, terrenae, casei, ficorum, etc.
- Ex tempore Newtoni, massa est quantitas physica ponderi similis quod indicat quantitatem materiei in aliqua re.
Moles( vel massa) est, ut nos Isaacus Newtonius docet, substantia omnium rerum, quae etiam gravitatem corporum efficit. Docet vim esse molem cum acceleratione multiplicatam, et molem esse omni in universo constantem, cum gravitas sit vaga et positione molis definita. Omne corpus habet secundum Newtonium molem specificam, quam densitas corporis indicat. Sine molibus etiam gravitatio non exsisteret, et doctrina gravitationis et planetarum est alia pars magnifica e Newtonii axiomatis.
Index |
[recensere] massa pondusque
[recensere] massa inertis molesque gravis
[recensere] massa energiaque
[recensere] massa corporis
[recensere] massam metiri
[recensere] Electricitas
[recensere] Loci
- "Quantitas Materiæ est mensura ejusdem orta ex illius Densitate & Magnitudine conjunctim .... Hanc autem quantitatem sub nomine corporis vel Massæ in sequentibus passim intelligo." (P. 1, Def. I)