Maximilianus I Mexici Imperator
E Vicipaedia
Maximilianus Ferdinandus Iosephus Habsburgi, natus anno 1832, obitus anno 1867. Natus est Archidux Austriae et Princeps Hungariae Bohemiaeque sed repudiavit titulos ad Imperium Mexici recipiendum, in quo stetit ab anno 1864 usque ad annum 1867, secundus erat Imperator Mexicanorum.
[recensere] Iuventus eius
Maximilianus natus est Vindobona in Austria, prognatus Archiduce Francisco Carolo Iosepho Austriae et Sophia Frederica Bavariae. Cum juvenis prominuit in studio botanicae et nauticarum scientiarum. Participatio eius magna fuit incremento portus Tergestis in Italia.
Anno 1857 uxorem duxit Principissam Carlotam Amaliam Belgii, filiam Leopoldi I Regis Belgarum qui Imperatori Francisco Iosepho ursit ut Maximilianum Vicerregem Langobardiae Venetiaeque faceret. Vixerunt igitur Maximilianus et Carlota Mediolano usque ad annum 1859, cum Franciscus Iosephus Maximilianum removit et Archidux recessit in Castello Miramaris, prope Tergestem.
[recensere] Secundum Imperium Mexicanum
Anno 1859 factio conservatorum Mexicanorum Maximilianus coronam Mexicanam obtulit in Secundo Imperio, cuius creationem Francia et Ecclesia Catholica Romana fulciebant, sed Maximilianus maluit in expeditionem scientificam ire Americam Meridionalem. Anno 1863 Maximilianus regressus est et admissit coronam, Neapoleonem III audiens. Maximilianus advenit in Veracrucis portum et in Mexicopolin deinde anno 1864. Elegit Castellum Chapultepecis sedem.
Exsecutus est omnia officia et munera modo liberalium Mexicanorum et conservatores eum relinquerunt, Liberalis praeses tamen Benedictus Juarez conabatur Maximilianum vincere et Rem iterum Publicam instaurare. Neapoleo III abstulit militare subsidium Maximiliano, qui abdicavit Imperium et se tradit Benedicto Juarez. Damnatus est capite et mortuus oppido Queretari anno 1867. Reliquiae suae iacent Vindobona.