Menander
E Vicipaedia
Menander comoediarum scriptor Graecus composuit ad centum fabulas comoediae novae. Genus enim illud comediarum in tres partes divisum est, quarum prima comoedia vetus, velut ab Eupoli atque Cratino Aristophaneque poeta perfecta, altera comoedia media et fragmentis quibusdam exceptis deperdita, tertia comoedia nova velut Menandri nostri appellatur. A qua ultima Terentius et Plautus fabularum palliatarum scriptores profecti sunt.
Athenis natus est anno a.Chr.n. 342., filius Diopethis, homo dives. Menander palma Lenaeorum octies ornatus est. Vixit Piraeo cum hetaera quadam nomine Glycera, donec mortuus (vel interfectus) est anno 291.
Scriptores Romani comoedias Menandri valde admirati sunt. Ex quibus Terentius illum tam studiose imitatus est operibus suis ut Andria, Eunucho, Adelphis, ut a Caesare dimidiatus Menander vocatus sit.
Poeta medio quod dicitur aevo nec non renatis etiam litteris deperditus sententiarum florilegio tantum illustris erat, quarum notissimum est illud alea iacta est, quibus verbis idem Caesar usus est, cum Rubiconis consilium cepisset transeundi.
Nostra aetate unum opus Menandri utique extat, quod Dyscolus vel Morosus inscriptum saeculo XX. in chartula Aegyptiaca inventum est. Opera Menandri sunt sola exempla comoediae novae quae extant.
[recensere] Opera Menandri
- Aspis
- Carchedonius
- Citharistes
- Colax
- Coniazomenae
- Dis Exapaton
- Dyscolus
- Enchiridion
- Epitrepontes
- Georgus
- Heros
- Leucadia
- Misumenus
- Periciromena
- Perinthia
- Phasma
- Samia
- Sicyonii
- Synaristosae
- Theophorumena