Petrus Trudeau
E Vicipaedia
Josephus Philippus Petrus Yves Elliott Trudeau, die 18 Octobris 1919 natus , die 28 Septembris 2000 obitus, quintus decimus Primus Minister Canadae 20 Aprilis 1968 - 4 Iunii 1979, et 3 Martii 1980 - 30 Iunii 1984 erat.
Natus Monti Regii, pater eius Carolus-Émile Trudeau, iurisconsultus dives, erat. Trudeau Collegii Jean-de-Brébeuf studiavit, tum Harvard, Paris, Londinii iit. Anno 1961 Universitate Montis Regius Professor Iuris factus est.
Cursus honorum 1965 factione Liberali temptavit. Officium senatoris Montis Regius a suffragio facile obtinuit, quare Primus Minister Pearson 1967 praetorem maximum fecit.
Cum Pearson dixit se abdicare constituisse, Trudeau accersivit ut dux factionis fieret. Tam Paulo Martino Seniori quam aliis aemulis populo suffragio praestitit. Tum facile electioni foederali 1968 praefuit. Trudeau postea electiones annis 1972, 1974, et 1980 triumphavit. Reis publicae aerumnis defesso et animo privatis demisso, Trudeau anno 1984 abdicavit.
Die enim 4 Martii 1971, Trudeau Margaret Sinclair, multo iuveniorem pulchrissimamque, uxorem duxerat. Pater fuit liberorum trium. Attamen 1977 in separationem, atque 1984 divortium, entraverunt. Ultimo filio Michaelo anno 1998 in nive (?) mortuo, Trudeau ipse post duobus annis periit. Exsequiis rei publicae honoratus est.
Vir et callidus, et fortis, et pulcher, Petrus Trudeau praestans erat. Alii dicunt, Trudeau Canadam fere mutasse (exempli gratia, post eum patria bilingualis erat, sed non ante). Alii opinant, eum opulentiam regni destruxisse. Omnes tamen congruent, eum praestantissimum e viris in patriae iuvenis historia fuisse.