Sancta Catharina Senensis
E Vicipaedia
Sancta Catharina Senensis (nata Catharina Benincasa Saenae Iuliae die 25 Martii 1347 - obiit die 29 Aprilis 1380) fuit Virgo et Ecclesiae Doctor.
[recensere] Vita
Per universam Europam pestis et bella ingravescebant in dies; Ecclesia ita scissionibus affecta est, ut contra legitimum Papam falsus aliquando exstaret. Catharina temporibus sic difficilibus nata est anno salutis millesimo trecentesimo quadragesimo septimo. Iam a pueritia se a Deo vocari, ut precibus vacaret atque paenitentiam duceret, animadvertit. Cum sextum decimum ageret aetatis annum, tertio Ordini Sancti Dominici adscripta, domi se inclusit, quamvis obstarent sui. Ad eam nonnulli accedebant amici precandi gratia. Aegrotorum curam per multos annos habuit; postea autem, ut penitus exstirparentur familiarum odia et vicuum inter se, totam se dedit pacificationis negotio. Plurimum valuit, ne Ecclesia in discrimine versaretur: propterea, licet litteras nesciret primas, epistulas nihilominus dictavit, ut Gregorius XI et postea Urbanus VI gravissima cleri vitia coercerent; frequentesque misit epistulas regibus optimatibus universoque populo. Avide appetit, ut Gregorius XI, servitute illa in Avennione restincta, Romam reverteretur. Procul dubio sui temporis mores et consuetudines omnino superavit, praesertim quia mulieres tales tractare quaestiones non solebant. Dialogum de Divina Providentia reliquit et multas epistulas, in quibus de re theologica et mystica optime egit. Romae, 29 Aprilis, triginta tres annos nata, migravit ad Sponsum, anno 1380.
Totius Italiae Patrona cum esset, a Paulo IV tandem Ecclesiae Doctrix nuncupata est. Eius dies festus agitur 29 Aprilis.
Categoriae: Biographia | Sancti | Itali