Universitas Harvardiana
E Vicipaedia
Universitas Harvardiana Cantabrigiae in re publica Massachusettensium est, membrum Societatis Athleticae Hederanae. Quod anno 1636 consultu senatus coloniae Massachusettensis conditum est collegium Harvardianum (pars studentibus gradu primo devota), prima aetate inter universitates Americanas est. Ab origine Novum modo Collegium nominatum; nomen Harvardianum ab exemplo Iohanni Harvard, donatoris primi, anno 1639 sumpsit. Titulum universitas primo Harvardianae datum est a charta rei publicae Massachusettensis anno 1780.
Prima aetate (ut supra vidas) copiisque autem inter universitates in Civitatibus Foederatis Americae est; prima quoque ut multis videtur fama ob ingenium sapientiamque scientiamque quae ibi collocantur. Sententia praecipue sua (verb. sat.) totam per orbem est praeclara: veritas, quam ad extrahendam facultas omnis omnium consecrari dicitur.
Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica si possis. |