Abraxas
E Vicipaedia
Abraxas verbum magicum est Graece αβραξας. Litterae Graecae numeros indicant sicut:
α = 1; β = 2; ρ = 100; α = 1; ξ = 60; α = 1; σ = 200
Ergo:
α + β + ρ + α + ξ + α + ς = 1 + 2 + 100 + 1 + 60 + 1 + 200 = 365
365 est numerus dierum anni. Quod Abraxas verbum magicum est, nomen summi dei apud haereticos vel Gnosticos Aegypticos saeculo II erat. Posterioribus temporibus Abraxas etiam nomen Luciferi vel Satanae erat.
Etiam verbum ABRACADABRA ex "Abraxas" orsum esse videtur, sed etiam aliae opiniones sunt.
[recensere] Thomas Morus et Utopia
Apud Thomam Morum in suo libro de insula Utopia Abraxas nomen insulae erat donec a rege Utopo Utopia nominata est. Ita scripsit initio libri secundi: "Sed Utopus, cuius utpote victoris nomen refert insula (nam ante id tempus Abraxas dicebatur) quique rudem atque agrestem turbam ad id, quo nunc ceteros prope mortales antecellit, cultus humanitatisquie perduxit, primo protinus appulsu victoria potitus, passuum milia quindecim, qua parte tellus continenti adhaesit exscindendum curavit ac mare circum terram duxit."