Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius
E Vicipaedia
Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius (natus Romae anno 480, mortuus Papiae anno 524 vel 525) erat philosophus ultimus Romanorum et primus scholasticus.
Index |
[recensere] Vita et opera
Boethius Romae nobili loco natus est. Multi maiorum eius fuerant consules. Pater, Flavius Manlius Boethius, fuit consul anni 487.
Boethius ipse pro regno Ostrogothorum munere ministri functus est. A Theodorico Magno rege, quod cum Iustiniano Augusto (eo qui tum Byzantii regnabat) in Gothos coniuratus novis rebus studuisset, anno 524, supplicio affectus est. Vixit autem satis diu ut duos filios suos videret consules anni 522.
Boëthius philosophus eam litterarum Graecarum partem quam Romanis semper exemplo esse vellet, convertere et illustrare coepit.
[recensere] Opus gravissimum
- De consolatione Philosophiae
Nihil nobilius conscripsit illis De consolatione Philosophiae libris, quibus, cum in custodia esset, tractavit, quid Cynici, Stoici, Academici, Peripatetici de hac re sentirent. Maxima consolationis causa Boëthio haec esse videbatur, quod quae in hoc mundo pro bonis haberentur, vera bona non essent. Nam quod iusti saepe miseri, pravi beati essent, id Academiam secutus repudiavit, quae ut malum ipsum, ita malos homines esse posse negasset. Malevolos enim ipsos efficere, et ut quasi non essent et ut consilia sua inania redderentur, cum quicquid agerent, id sicut ceteri ad deum unum illud atque verum bonum necessario referrent. Ceterum operam dedit, ut ostenderet libertatem et fatum et providentiam inter se non repugnare. At nihil eorum, qui Christum pro deo habent, in his de consolatione libris inveniri posse admiramur. Quos qui legerit, si Boëthium Christum coluisse nesciat, multa a doctrina huius sectae abhorrere dicet.
[recensere] Alia
- Opuscula theologica (V)
- De institutione arithmetica
- De institutione musica
[recensere] Nexus externi
Vicifons opus nominatum Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius habet. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius spectant. |