Carmen Limericum
E Vicipaedia
Carmen Limericum (vulgo Limerick) est genus poeticum, quo saepius de rebus venereis lascivitur.
Limerica omnia quinque versus habent systematis a-a-b-b-a.
Versus I, II et V tres, III et IV duos pedes habent. In plurimis Limericis, pedes sunt anapaesti; videlicet, componuntur omnia duabus syllabis lenibus, tum una syllaba forti.
Magna copia limericorum scribendorum:
Index |
[recensere] Explanatio numerorum altera
Constat Limericum, siquod Latinis versibus componatur, in carminibus generis lyrici esse numerandum. Cuius quasi fundamentum versus esse Pherecrateus videtur. Stropha Limerica ex duobus versibus Pherecrateis dactylo singulo post basin Aeolicam interposito acephalis, duobus versibus pherecrateis acephalis catalecticis, uno versu pherecrateo dactylo singulo post basin aeolicam interposito acephalo constat (2 ^pherda, 2 ^pher^, ^pherda). Versuum autem tam primi, alterius, extremi quam tertii quartique syllabas extremas consonare oportet.
[recensere] Exempla
[recensere] Limericum Thomae Aquinatis
Thomas Aquinas primus inventor Limerici fuisse, sed rudioris, videtur:
-
-
- Sit vitiorum meorum evacuatio
- Concupiscentiae et libidinis exterminatio
- Caritatis et patientiae
- Humilitatis et obedientiae
- Caritatis et patientiae
- Omiumque virtutum augmentatio.
- Sit vitiorum meorum evacuatio
-
[recensere] Limerica philosophica numeris nondum excultis conscripta
Eadem mente Peter Gerloff hos versus confecit:
-
-
- O permaledicta pigritia,
- quae generat omnia vitia!
- Legentes hoc ter
- habebitis per
- Legentes hoc ter
- exemplum absurda delicia.
- O permaledicta pigritia,
-
et resignans:
-
-
- Industrius quidam poeta
- desiderans carmina laeta
- exhaustus est sic,
- ut facie hic
- exhaustus est sic,
- aequaverit sua deleta.
- Industrius quidam poeta
-
[recensere] Limerica lasciviora
Ad Macrobii saturnalium l.2., c.4., § 6.:
-
-
- Miles pueros futuisse
- iussus reus est abiisse:
- patris puduit.
- Caesar monuit:
- patris puduit.
- Dic me tibi displicuisse!
- Miles pueros futuisse
-
De Iolanthae deliciis:
-
-
- "Cur me, mea cura, Iolantha,
- spernis miserum?" - "Tibi quanta
- et quam sapiens
- est, Postume, mens!
- et quam sapiens
- Sed non tua mentula tanta est."
- "Cur me, mea cura, Iolantha,
-