Mentula
E Vicipaedia
Mentula aut penis (Graece: πέος) est membrum virile. Penis in tres partes divisus est :
- Radix penis ;
- Corpus penis ;
- Glans penis, a praeputio circumdatum, quod ad penem a frenulo praeputii colligatum est.
Musculi penis sunt musculus bulbospongiosus, ischiocavernosus, et retractor penis. Penis a tribus arteriis irroratum est : arteria dorsalis penis, arteria profunda penis, arteria bulbi penis.
[recensere] Fontes
Gaius Valerius Catullus in poematibus 104 et 114 de homine quodam, nomine Mentulae, agit. Illud nomen lacessendi causa a Catullo cuidam Mamurrae, qui eques et praefectus fabrum in Gallia erat cuique Caesar favebat, inditum est. Saepe de Mamurra locutus est in poematibus Catullus. Dixit enim Mamurram habere nomen Mentulae, quia "non homo, sed vero mentula magna minax" esset (c. 115:8).
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
![]() |
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica si possis. |