Constantinus VII Porphyrogenitus
E Vicipaedia
Constantinus VII Porphyrogenitus (Graece: Κωνσταντίνος Ζ’ Πορφυρογέννητος) erat Imperator Romanus Orientalis ab anno 913 usque ad mortem. Anno 905 natus et die 9 Novembris 959 mortuus est. Inter annos 913-944 cum Romano I Lecapeno imperator erat, ab anno 944 imperator solus erat. Bellum contra Arabes et Hungaros gessit, qui eum aggressi sunt.
Imperator ille, ut studiosus litteraturae sapientiaeque Graecae, scripsit cum amanuensibus nonnulla opera nova de imperio Byzantino necnon collectanea librorum antiquorum. In his libris multa scripta classica servata sunt quae aliter deperdita essent, e quibus fragmenta Polybii, Diodori Siculi, Dionis Cassii, Prisci, Menandri Protectoris, Cassiani Bassi.
Index |
[recensere] Opera Constantini VII et scriptorii sui
[recensere] Originalia
- De administrando imperio
- De thematibus
- De cerimoniis aulae Byzantinae
- Narratio de imagine Edessena
- Oratio de translatione Chrysostomi
- Oratio ad milites
[recensere] Excerpta scriptorum antiquorum
- Geoponica
- De legationibus
- De virtutibus et vitiis
- De insidiis
- De sententiis
- De strategematibus
- De contionibus militaribus
praedecessor Alexandrus |
Imperator Romanus Orientalis 913-959 |
successor Romanus II |
[recensere] Bibliographia
- Luci Berkowitz, Karl A. Squitier, Thesaurus Linguae Graecae: Canon of Greek Authors and Works. New York: Oxford University Press, 1990. ISBN 0195060377.