Ducatus Sabaudiae
E Vicipaedia
Ducatus Sabaudiae (Italice Ducato di Savoia, Francice Duché de Savoie) fuit antiqua civitas inter praesentem Italiam et Franciam. Praeter urbes Genavae et Lausonii etiam terrae preasentis Helvetiae pagi Valdensis et Genava ad Ducatum Sabaudiae usque ad annum 1536 pertinerunt.
[recensere] Historia
Ducatus anno 1416 ortus est, cum imperator Sigismundus a Luxemburgio comitem Amadeum VIII Sabaudiae dux creavit.
Caput ducati fuit Camberiacum (Francice Chambery) et postea a saeculo XVI, definite ad annum 1563, Taurinum (Italice Torino).
Ducatus Sabaudiae finem habuit anno 1714, cum post bellum succesionis Hispaniae Sabaudia Siciliam cepit et eius dux Victorius Amadeus II rex Siciliae factus est, ergo postea haec civitas Regnum Siciliae appellata est et ab anno 1720 cum Siciliam cum Sardinia permutata est Regnum Sardiniae.
[recensere] Ducium Sabaudiae
- Amadeus VIII (1383 - 1451) qui dicitur Pacificus, dux ab anno 1416 usque ad annum 1440
- Ludovicus (1413 - 1465), dux ab anno 1440 usque ad annum 1465
- Amadeus IX (1435 - 1472) qui dicitur Beatus, dux ab anno 1465 usque ad annum 1472
- Philibertus I (1465 - 1482) qui dicitur Venator , dux ab anno 1472 usque ad annum 1482
- Carolus I (1468 - 1490) qui dicitur Bellator , dux ab anno 1482 usque ad annum 1490
- Carolus II (1489 - 1496), dux ab anno 1490 usque ad annum 1496
- Philippus II (1443 - 1497) qui dicitur Sine Terra, dux ab anno 1496 usque ad annum 1497
- Philibertus II (1480 - 1504) qui dicitur Pulcher , dux ab anno 1497 usque ad annum 1504
- Carolus III (aut II) (1486 - 1553) qui dicitur Bonus, dux ab anno 1504 usque ad annum 1553
- Emanuel Philibertus ( 1528 - 1580), qui dicitur Caput Ferreum , dux ab anno 1553 usque ad annum 1580
- Carolus Emanuel I (1562 - 1630), dux ab anno 1580 usque ad annum 1630
- Victorius Amadeus I (1587 - 1637), dux ab anno 1630 usque ad annum 1637
- Franciscus Iacintus (1632 - 1638), dux ab anno 1637 usque ad annum 1638
- Carolus Emanuel II (1634 - 1675), dux ab anno 1638 usque ad annum 1675
- Victorius Amadeus II ( 1666 - 1732), dux ab anno 1675 usque ad annum 1713 postea Rex Siciliae.
[recensere] Lege etiam Italice
- Alessandro Barbero, Il Ducato di Savoia, Amministrazione e corte di uno Stato franco-italiano, Roma-Bari 2002, ISBN 8842067083
Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica si possis. |