EADS
E Vicipaedia
EADS Anglice European Aeronautic Defence and Space Company (forsitan "Europaea Societas Aeronautica Defensioni apparando atque Spatio explorando") est societas vel complexus fabricatorius qui res fabricat quae ad aeronauticam et defensionem militarem et explorationem cosmi spectant. Sedes societatis Monaci atque Lutetiae est.
Anno 2005° 113 000 homines ibi laboraverunt in plus septuaginta fabricandi locis. Pretium omnium mercium venditarum anno 2005° fuit 34,2 milliarda Euronorum. Pretium ad bursam societatis est omne 18 milliarda Euronorum. Societas Daimler-Chrysler habet 22,5 centesimas partes capitalis et res publica Francogallica etiam 22,5 %.
Ad complexum plures divisiones ut dicunt pertinent, quarum in una Airbus appellata laophora aerea fabricantur.