Epistula ad Philippenses
E Vicipaedia
![Claustrum Basilicae Sancti Pauli extra moenia Romae, infra aram in hac ecclesia dicitur Sanctum Paulum sepultum esse](../../../upload/shared/thumb/1/13/San_Paolo_fuori_le_mura_%28cloister%29.jpg/300px-San_Paolo_fuori_le_mura_%28cloister%29.jpg)
Epistula I ad Philippenses est liber Novi Testamenti a Sancto Paulo scriptus. Cum sanctus Paulus hanc epistulam scripsit, captivus erat (1, 17), scilicet Romae anno 61 aut 62.
Haec epistula praeclara est inter alia propter antiquissimam laudem Christo (2, 5-11), quae praecipua elementa fidei Christiana continet:
- Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
- qui cum in forma Dei esset,
- non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
- sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,
- in similitudinem hominum factus;
- et habitu inventus ut homo,
- humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,
- mortem autem crucis.
- Propter quod et Deus illum exaltavit
- et donavit illi nomen,
- quod est super omne nomen,
- ut in nomine Iesu omne genu flectatur
- caelestium et terrestrium et infernorum,
- et omnis lingua confiteatur
- “ Dominus Iesus Christus! ”,
- in gloriam Dei Patris.