Festum in praesentatione domini
E Vicipaedia
Festum in praesentatione domini est quadragesimus dies post natalem domini. Hoc festum in paene omnibus religionibus christianis 2° Februarii celebratum est. Hoc die finis Sollemniarum nataliciarum Iesu Christi est.
Index |
[recensere] Quod celebratum est
Regula vetere mulier post natum filium quadraginta dies immunda habebatur, post natam filiam etiam octoginta dies (3. Mose vel Liber Leviticus 12,1-8). Purificationis causa mulier sacerdoti ovem et columbam sacrificare debebat.
[recensere] Liber Leviticus
- 12, 1-8: "Locutusque est Dominus ad Moysen, diecens: Loquere filiis Israel, ut dices ad eos: Mulier, si suscepto semine peperit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae. Et die octavo circumcidetur infantulus: ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae. Omne sanctum non tanget, ne ingredietur in Sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suae. Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suae." [Ad primum ergo 7 plus 33 = 40, ad secundum autem 14 + 66 = 80.]
- "Cumque expleti fuerint dies purificationis suae, pro filio, sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbae sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti, qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam."
[recensere] Liber
- Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam. Nova editio. Logicis partitionibus aliisque subsidiis ornata a Alberto Colunga, O.P. et Lautentio Turrado professoribus sacrae scripturae in P. Universitate Eccl. Salmanticiensi. Quarta Editio. Biblioteca de autores Cristianos. Matriti MCMLXV (sic, more Arabico 1965).