Historia Graeca
E Vicipaedia
Index |
[recensere] Pelasgi
Graeciae primi incolae fuerunt Pelasgi. Pelasgi, strenua gens, siccant paludes, caedunt nemora, aperiunt vias. Antiquissima oppida, Mycenae, Tyrins, ab illis conditis fuere. Horum oppidorum moenia erant extructa saxis et lapidibus sine caemento iunctis. Murorum Pelasgicorum reliquiae adhuc supersunt : tam solida fuit eorum moles, tam firma structura !
[recensere] Hellenes
Post Pelasgos Graeciam habitaverunt Hellenes, qui nomen suum nepotibus tradiderunt : Graeci enim vocantur graece "Hellenes". Hellenes originem ducebant ab Hellene, qui tres filios habuit, Dorum, Aeolum et Xuthum. Dorus fuit Doriensium pater, Aeolus Aeolorum. Xuthus autem genuit Achaeum et Ionem, e quibus orti sunt Achaei et Iones. Haec omnis progenies gloriabatur avo Deucalione, patre Hellenis, Thessaliaeque rege. Deucalioni pater fuit Prometheus.
Hellenes Pelasgis successerant. Hellenibus sese miscuerunt alienigenae, Aegyptii et Phoenices. Cecrops, ex Aegypto profectus, in Attica coloniam constituit. Indigenae, silvestres et barbari, glandibus vescebantur; eos Cecrops edocuit arare, et serere frumenta, et oleas vitesque colere, et lanam facere. Pagos eorum dispersos idem rex congregavit, et in ora maritima jecit fundamenta urbis, quae facta est caput Atticae.
Eodem tempore, Cadmus, Agenoris Phoenicum regis filius, Thebarum arcem condidit. Arx illa dicta fuit Cadmaea, de nomine conditoris. Cadmus fertur litteras et scripturam invenisse. Ejus successor Amphion moenia et septem portas urbi addidit. Hic rex narrabatur lapides lyrae sono movisse ad muros aedificandos. Danaüs urbem Argos statuit, vir peritissimus artis navigandi. Pelops, Tantali filius, e Phrygia venerat in Elidem. Ibi filiam regis OEnomaï duxit uxorem, et regno soceri potitus est. Haec regio vocata fuit Peloponnesus, de nomine Pelopis. Talia fuerunt graecarum civitatum primordia.
[recensere] Philopoemen
Ultimis Graeciae temporibus dux exstitit, Epaminondae fortitudinis et gloriae dignus haeres, Philopoemen.
[recensere] Graecia universa facta est provincia romana
Interfecto Philopoemene, Graecia ducem amiserat unum qui Romanorum legionibus forsan resistere potuisset. Romani, Macedonibus AEtolisque devictis, Achaeos facile profligaverunt. Corinthus ab exercitu Mummii consulis diruta fuit : urbs ea, graecarum civitatum opulentissima, redundabat divitiis, et eximiis artis operibus effulgebat. Mummius, praeda inter milites divisa, Romam transtulit permultas tabulas pictas, et plurima signa ex ebore aut marmore, et vasa argentea et aurea, et pretiosissimam supellectilem. Post Corinthi excidium Graecia universa facta est provincia romana, Achaïa dicta. Attamen Graecorum ingenium non ipsa cum libertate exsinctum est, sed Roma immigravit. Romani enim a victis, velut belli praemia, acceperunt humanitatem et litteras, et liberales disciplinas. Sic, ut ait Horatius poeta,
Graecia capta ferum victorem cepit, et artes
Intulit agresti Latio.
- Graecia Archaica
- Graecia Antiqua
- Cultus Civilis Aegeus
- Cultus Civilis Minous
- Mythologia
- Olympia (certamina)
- Homerus
- Sappho
- Plato
- Xenophon
- Athenae
- Sparta
- Historia Spartae
- Reges Spartani
- Thebae
- Epaminondas
- Pelopidas
- Persicum bellum
- Bellum Peloponnesiacum
- Imperium Byzantinum
- [[]]
- Respublica Graeca
- Ministri Primarii Graeci