Laonastes
E Vicipaedia
Laonastes | ||||||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Taxonomia | ||||||||||||||||
|
||||||||||||||||
Nomen binomine | ||||||||||||||||
Laonastes aenigmamus (Jenkins, Kilpatrick, Robinson, Timmins, 2005) |
Lāonastēs (-ae, m.) sive chanio* (kha-nyou) rodens Laosiense e Khammouanensi provincia. Species primum 18 Aprilis 2005 descripta est ab Jenkins et cooperariis eius qui eam esse tam differens a rodentibus aliis censuerunt in novam familiam "Laonastidarum" posuerunt.
Hae animalia rattis fuscis cauda pingui ac pilosa similia sunt. Eorum calvariae valde distinctae sunt, cum proprietatibus quae ab aliis mammalibus ea separant.
[recensere] Familia nova
Species nova mammalis exstantis quae familiam admodum novam repraesentat raro detecta est. Ante laonastae detectionem a scientia occidentali, incidens recentissimum fuit craseonycteridis in 1974.
[recensere] Notatio
Nomen laonastes Palaeograece indicat incola lapidum, a λᾶος “lapis” (quia inter lapides calcinas habitat) in lusu verborum cum Laosio ubi detectus est, et νάστης “incola”.
Nomen specificum aenigmamus, hoc est, aenigma mus, indicat eius statum ignotum inter rodentia.