Manatus
E Vicipaedia
Manatus Status conservationis: Periclitatus |
||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
![]() Manatus cum vitulo. |
||||||||||||
Taxonomia | ||||||||||||
|
||||||||||||
Species | ||||||||||||
Trichechus inunguis |
Manatus (-i, m.; familia Trichechidae, genus Trichechus) animal mammiferum aquaticum magnum est. Trichechidae a Dugongidis differunt in formis cranii et caudae; caudae manatorum remiformae sunt, dum dugongidarum bifurcae sunt. Herbivorus est, plerumque temporis in aquis brevibus carpens.
Manati in oris paludosis brevibusque Americae Septentrionalis, Centralis, et Meridionalis habitant, et in Mari Caribbeano.
Una species (Trichechus senegalensis) oram occidentalem Africae inhabitat, altera (T. inunguis) oram orientalem Americae Meridionalis, et tertia (T. manatus) insulas Caribbeanas. Sunt qui manatum Floridensem imputant ut species propria esse, sed SITI eum imputat ut subspecies T. manati, et hoc nunc usuale est.
Potest usque ad 4.5 metra longe attinere, et vivit et in aquis salsis et dulcibus. Olim capti sunt pro oleo et carne, sed nunc ab lege protecti sunt.
Manatus Indiae Orientalis species periclitata est. Tamen nullos praedatores naturales habet, expansio humana in paludes orarias habitationem naturalem deminuit, et multos manatos helicae navigii automatarii iniuriantur. Saepe manati piscatoria—hamos, pondera metallica, etc.—edunt dum carpentes. Hae res non videntur nocere manatos, praeter linum vel filum, quae possunt systema digestivum sufflaminare, et lente animal necare.
Manati saepe prope ergasteria energiae congregant, quae aquas fovent. Nunc ii in his fontibus teporis nituntur, et propterea migrare ad aquas formas liquerunt. Nuper, hae ergasteria claudens, ministerium Americanum ferarum pisciumque U.S. Fish and Wildlife Service conatur viam tepefaciendi aquam pro manatis invenire.
[recensere] Nexus externi
- Imagines manatorum — Commons