Metempsychosis
E Vicipaedia
Doctrina metempsychosis -is f. docet animam post mortem in corpore successivo renatam esse.
[recensere] Excerpta scriptorum Romanorum de reincarnatione
Gaius Iulius Caesar (De bello Gallico VI 14,5) scripsit de druidis Gallicis:
-
- In primis hoc volunt persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto.
Marcus Annaeus Lucanus (Bellum Civile = Pharsalia I 458-462):
-
- populi, quos despicit arctos, Felices errore suo [...] et ignavum rediturae parcere vitae.
Titus Lucretius Carus (III 776-783):
-
- Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
- esse animas praesto deridiculum esse videtur,
- expectare inmortalis mortalia membra
- innumero numero certareque praeproperanter
- inter se quae prima potissimaque insinuetur;
- si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
- ut quae prima volans advenerit insinuetur
- prima neque inter se contendant viribus hilium.
Publius Ovidius Naso (Metamorphoses XV 158ff):
-
- morte carent animae semperque priore relicta
- sede novis domibus vivunt habitantque receptae
L. Annaeus Seneca minor (ep. 108,19):
-
- At Pythagoras [...] esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. [...] interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.
Publius Vergilius Maro (Aeneis VI 713-715):
-
- tum pater Anchises "animae, quibus altera fato
- corpora debentur, Lethaei ad flumminis undam
- securos latices et longa oblivia potant"