Publius Ovidius Naso
E Vicipaedia
Publius Ovidius Naso, poeta Romanus, tempore Augusti vixit. Anno 43 a.C.n. Sulmone, quae hodie Sulmona vocatur, de gente equestri natus est. Bellum civile non expertus pacem Augustam non donum putavit, sed quasi factum. Romae cum fratre arti rhetoricae studebat suasoriam maxime amans. Fratre mortuo etiam Ovidius cursum honoris non appetens spem patris fefellit: minoribus magistratibus tantum functus est. Cum princeps omnes res maioris momenti ipse decerneret, iuventus temporis eius rebus politicis non tam ferventer studebat. Ovidius se versus non facere frustra conatum esse narrat (trist. 4, 10, 25 sq.):
- sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,
- et quod temptabam scribere versus erat.
Cum poeta carmina coram publico recitaret, Marcus Valerius Messalla Corvinus eum in circulo poetarum, inter quos etiam Tibullus et Sulpicia numerabantur, accepit. Laudationem Tibulli mortui scripsit (am. 3, 9) et amicus Propertii erat. Horatium recitantem audivit, Vergilium autem solum vidit. Ignota vera causa ab Augusto anno 8 p.C.n. Tomidem, quae urbs hodie Constantia vocatur et in Romania sita est, relegatus est. Ovidius ipse duas causas indicat: carmen et errorem quendam. Veri simile est, quod carmen artem amatoriam significat, cum id opus eo tempore e bibliothecis remotus sit: Ovidius doctor adulterii esse accusatus est. Sed causa prima ille error esse videtur, quia ars amatoria iam octo annis ante publicata erat. Fortasse Iulia minor vel adulterium committens vel Agrippam Postumum successorem Augusti facere conans eo cum errore conexa est. In exilio Ovidius praeclarissimum opus tristia vocatum composuit, quo maerorem relegationis patefecit. Ibi (trist. I 3) legimus:
- Cum subit illius tristissima noctis imago,
- quae mihi supremum tempus in urbe fuit,
- cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
- labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Etiam Tiberius, sucessor Augusti, poetae veniam non dedit. Ita Ovidius et uxoris et urbis Romae numquam oblitus anno 18 Tomide mortuus est.
[recensere] Opera
- Amores, quinque libri annis 19–15 a.C.n. scripti, editio tantum secunda (tribus libris) servata, distichis
- Heroides aut Epistulae Heroidum, viginti una epistulae, distichis scriptae
- Ars amatoria sive Ars amandi: tres libri, carmen didacticum, distichis
- Remedia Amoris: unus liber, carmen didacticum, circiter 400 disticha
- Medicamina faciei femineae, carmen didacticum, cuius 50 disticha iam exstant
- Medea: tragoedia (incertum utrum Ovidius vere auctor sit huius operis)
- Metamorphoses, quindecim libri, 15000 hexametra
- Fasti, sex libri, aetiologiae, opus non confectum, distichis scriptum
- Tristia, quinque libri, annis 8–12 p.C.n. scripti distichis
- Epistulae ex Ponto, quattuor libri, annis 12–16 p.C.n. scripti distichis
- Ibis: carmen maledicens, 300 disticha
- Halieutica: carmen didacticum de arte piscatoria, 130 hexametra exstant
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
![]() |
Vicifons opus nominatum Publius Ovidius Naso habet. |
![]() |
Vicicitatio habet citationes quae ad Publius Ovidius Naso spectant. |
- The Latin Library: opera
- Bibliotheca Augustana: opera
- Vox-Latina-Gottingensis: Tristia
- Vox-Latina-Gottingensis: Metamorphoses et Tristia (Latine et Germanice)
![]() |
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica si possis. |