Musica Rockica
E Vicipaedia
Rock nomen est generis cuiusdam musici, in parte meridiana Civitatum Foederatarum Americae circa annum 1900 exorti. Rockistarum prodromi sive antesignani nigritae fuerunt, inter quos Chuck Berry, Little Richard, Bo Diddley, Fats Domino. Primaevum illud rock (quod voce "rock 'n roll" indicari solet) e musica blues, nigritarum propria, eque genere rhythm and blues vocato natum esse videtur. Cum autem ad albicolores musica rock transiisset, vim etiam musicae rusticanae (Anglice "country" vocatae) subiit. Ab his initiis musica rock ad totum orbem terrarum mox propagata annis paucis ita crevit, ut alia omnia musicae popularis genera numero studioque auscultantium facile superaret.
Musica rock haud facile finitur. Voce canit unus vel plures; his succinere solent citharae electricae citharaque gravisona ac tympanum; accedunt interdum saxophonum, tuba recta, tuba diductilis, instrumenta alia. Modorum ictus vehementior percipitur, unde in auscultantium animis vix coercibilis tripudiandi libido nonnumquam excitatur.
Rockistae omnium notissimi Beatles exstiterunt, nempe grex Britannorum Liverpulensium, quorum nomen "scarabaeos" sonat.
[recensere] Musici
- The Beatles
- X Japan
- Resorte
- The Rolling Stones
- Silbermond
- System Of A Down
- Christina Stürmer
- Lostprophets
- Acri Imbri Pluendum Est
[recensere] Vide etiam
Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica si possis. |