Neologismus
E Vicipaedia
Neologismus (Graece: νεολογισμός = νέος 'novus' + λόγος 'verbum') est vocabulum antequam non adhibitum.
[recensere] Lingua Latina
Cum lingua Latina hodie non utuntur populi terrae, pro rebus modernis saepe oportet nova verba formare.
De neologismis creandis diversae sunt sententiae
- Pars censet verba quae in linguis modernis exstant ad linguam Latinam quam minimis mutationibus accommodanda esse ; e.g., creditur Anglice computer = Latine computator vel computor. Sed exemplum videt neologismi sensui non semper sunt neologismi vocabulae. Verbum computatur a Seneca dictum, sed sensu homini calculandi et non machinae calculandi.
- Pars censet in creandis verbis etiam significationem suffixorum spectandam esse. Ea de causa suffixum -or solum ad personas neque ad res adhibendum esse ; e.g., Anglice computer = Latine computatrum (sicut aratrum ab arando)
- Pars vero (interdum per iocum) censet verba linguarum hodiernarum cum suffixis Latinis in linguam Latinam transferenda esse ; e.g., Anglice handlebar = Latine handbarium (rectius: manubrium birotale). Exemplum sit "burgus", quod verbum iam Romani antiqui ex verbo Germanico burg sumpserunt.