Partes Orationis
E Vicipaedia
Partes orationis primus Aristoteles duas tradidit, nomen et verbum; deinde Donatus octo definivit. Sed omnes ad illa duo principalia revertuntur, id est, ad nomen et verbum, quae significant personam et actum. Reliquae adpendices sunt et ex his originem trahunt. Nam pronomen ex nomine nascitur, cuius officio fungitur, ut «orator ille.» Adverbium de nomine nascitur, ut «doctus, docte.» Participium de nomine et verbo, ut «lego, legens.» Coniunctio vero et praepositio vel interiectio in conplexu istarum cadunt. Ideo et nonnulli quinque partes definierunt, quia istae superfluae sunt.
[recensere] Fontes
Partes textus huius sumuntur ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.