Pronomen
E Vicipaedia
Pronomen dictum, quia pro vice nominis ponitur, ne fastidium faciat nomen ipsud dum iteratur. Nam cum dicimus, «Vergilius scripsit Bucolica,» addimus pronomen, «ipse scripsit Georgica»; sicque varietas significationis et fastidium tollit et ornatum inducit. Pronomina autem aut finita sunt, aut infinita.
Index |
[recensere] finita
Finita pronomina dicta eo, quod definiunt certam personam, ut «ego»; me enim statim intelligis.
Finita tria: «ego,» «tu,» «ille.»
[recensere] infinita
Infinita dicuntur, quia non sunt certae personae. De absentibus enim dicitur et incertis, ut «quis,» «quae,» «quod.»
Infinita septem
- «quis,» «qualis,» «talis,» «quantus,» «tantus,» «quotus,» «totus.»
[recensere] Minus quam finita
Minus quam finita appellantur quia commemorationem faciunt notae personae, ut «ipse,» «iste.» Certum est enim de quo dicitur.
Minus quam finita sex: «iste,» «ipse,» «hic,» «is,» «idem,» «sui.»
[recensere] possessiva
Possessiva vocantur eo, quod aliquid nos possidere ostendunt. Nam dum dico «meus,» «tuus,» definio aliquid meum esse, vel tuum.
Possessiva quinque: «meus,» «tuus,» «suus,» «noster,» «vester.»
[recensere] Relativa
Relativa dicuntur, quia ad interrogationem referuntur, ut «quis est?» respondetur, «is est.»
[recensere] Demonstrativa
Demonstrativa, eo quod habent demonstrandi significationem. Aliquem enim praesentem his demonstramus, ut «hic,» «haec,» «hoc»: quae tria et articuli nominantur. Articuli autem dicti, quod nominibus artantur, id est conligantur, cum dicimus «hic orator.» Inter articulum autem et pronomen hoc interest, quod articulus tunc est, quum nomini coniungitur, ut «hic sapiens.» Cum vero non coniungitur, demonstrativum pronomen est, ut «hic et haec et hoc.» Omnia autem pronomina aut primogenia sunt aut deductiva. Primogenia dicta sunt quia aliunde originem non trahunt. Haec viginti et unum sunt. Reliqua autem deductiva dicuntur, quia ex istis deducta atque conposita existunt, ut «quispiam,» «aliquis,» et reliqua.
Partes textus huius sumuntur ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.
Grammatica Latina |
---|
Nomina | Pronomina | Adiectivi | Adverbia | Verba |
Pronomina |
Declinationes |
Secta de Vicicollaboratione Linguae Latinae |