New Immissions/Updates:
boundless - educate - edutalab - empatico - es-ebooks - es16 - fr16 - fsfiles - hesperian - solidaria - wikipediaforschools
- wikipediaforschoolses - wikipediaforschoolsfr - wikipediaforschoolspt - worldmap -

See also: Liber Liber - Libro Parlato - Liber Musica  - Manuzio -  Liber Liber ISO Files - Alphabetical Order - Multivolume ZIP Complete Archive - PDF Files - OGG Music Files -

PROJECT GUTENBERG HTML: Volume I - Volume II - Volume III - Volume IV - Volume V - Volume VI - Volume VII - Volume VIII - Volume IX

Ascolta ""Volevo solo fare un audiolibro"" su Spreaker.
CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Physica electromagnetica - Vicipaedia

Physica electromagnetica

E Vicipaedia

Ferrofluidus qui se congregat apud polos magnis potentis.
Ferrofluidus qui se congregat apud polos magnis potentis.
Fulmina quae magnae sunt currentes electricae.
Fulmina quae magnae sunt currentes electricae.

Physica electromagnetica curat de campo electromagnetico et effecto suo in particulis onus electricum habentibus. Theoria Maxwelliana vim electricam et vim magneticam in forma theoriae relatitivitatis speciali congruente unit. Aequationes Maxwellianae per se describunt campum electricum et campum magneticum et causam ipsarum imperfectam in particulis onus habentis. Aequatio Lorentziana vim in particulis onus habentis describit a campis electricis magneticisque causatam. Aequationes Maxwellianae in vacuo sunt basis pro theoria electromagnetica lucis in quo velocitas lucis

c=2.99792458 \times 10^8 m/s

in vacuo esse praecinitur.

Index

[recensere] Ideae fundamentales physicae electromagneticae

Campus electricus lineis camporum repraesentatus ab duobus particulis onus habentibus creatus.
Campus electricus lineis camporum repraesentatus ab duobus particulis onus habentibus creatus.

[recensere] Historia

Theoria electromagnetica historiam latam habet ab antiquitate usque ad hodiernam diem. Ex perantiquitate totus mundi de fulminis scivit. Seres antiqua circum 400 a.C.n de magnetismo in libro appellato Liber magistris vallis diaboli (鬼谷子) aiunt: "Magnes facit ferrum venire vel ferrum attrahit" [1]. Et circum anno 1200 notatur Seres pyxes magneticas uti navegatum. [2]

[recensere] Opera Guilielmi Gilbert et Beniaminis Franklin

Guilielmus Gilbertus
Guilielmus Gilbertus

Guilielmus Gilbertus anno 1600 in sua magna opera, De Magnete, Magneticisque Corporibus, et de Magno Magnete Tellure, [3] fortiter argumentabatur imprimis magnetismum ab electricitate dissimile esse. Pro evidentia, Gilbertus monstrabat quasdam attractiones electricas evanescere cum temperatura augmentatur donec alias magneticas manere. Sua distinctio inter electricitatem et magnetismum 250 annos progressus scientiae maxime ingreditur. Gilbertus eadem opera quoque proposuit tellus propium esse magnes ingens, quod est cur pyxes nauticae indicant ad borealem. Antea vel stella Polaris vel insula magnetica boreale sita putabantur pyxes attrahere. Gilbertus quoque primitus verbum electricitas introduxit post verbum Graecem ήλεκτρον (electron), quae significat glaesum (sive succinum) materium quod proprietates significativas electrostaticas habet. [4]

Beniaminus Franklin circum annum 1750 elecricitatem staticam investigavit. [5] Sua milvis experimenta de fulmine notitia alteri physici attrahit. Franklin proposuit theoriam notam in quo electricitas constat in fluido simplice qui est in materia aut in superfluo +, aut in carentia . Sua notatio est origo hodierni usus signorum + et ad onera electrica designanda. [6]

[recensere] Opera Caroli Coulomb et Caroli Gauss

Carolus Coulomb
Carolus Coulomb

Anno 1785, Carolus Coulomb suas tres operas experimentales de electricitate magnetismoque provulgavit, [7] in quibus nuntiavit invenire vim electricam inter duos particulas onus electricum habentes esse vi gravitatis simile, reciproce ut quadrata distantiae inter particulas, proportionale quantitati oneris electrici eorum in coniunctim, et directam secundum lineam inter particulas. Lex Coulomb forma vectorali unitatibus MKSA modo scripta est:

\vec \mathbf{F}_{12} =  q_1 \vec \mathbf{E}_{2} = \frac {1} {4 \pi \epsilon_0} {q_1 q_2 \over r^2}  \, \mathbf{\hat{r}}_{21}

ubi

\vec \mathbf F_{12} est vis electrica in particula 1 ob particulam 2,
\vec \mathbf E_{2} est campus electricus in loco particulae 1 ob particulam 2,
q1 et q2 sunt onera electrica particularum 1 et 2,
r =|\vec \mathbf r_1 - \vec \mathbf r_2| est distantia inter particulas 1 et 2,
\mathbf{\hat{r}}_{21} \ \stackrel{\mathrm{def}}{=}\  \frac{\vec \mathbf{r}_1 - \vec \mathbf{r}_2}{\vert \vec \mathbf{r}_1 - \vec \mathbf{r}_2\vert} est directio ad particulam 1 ab particula 2, et
\frac {1}{4 \pi \epsilon_o} =  8.988 \times 10^{9} \frac {N m^2}{C^2} est constans electicus.

Ioannes Carolus Fridericus Gauss, praeclarus mathematicus et insignis scientiarum doctus, anno 1813 theorema de campis legem quadraticam inversam habentibus formulavit, [8] quae est casus specialis theoremae hodiernae post Georgium Stokes nominatae. [9] Applicando theoremam Gauss ad legem Coulomb, obtinemus legem Gauss electrostaticam forma differentiale hodierna:

\nabla \cdot \vec \mathbf{E} = \rho/\epsilon_o

ubi ρ est densitas oneris electrici ob varias particulas onus habentes complexas, et \vec \mathbf E est campus electricus universus ex illis particulis.

[recensere] Opera Iohannis Oersted, Iohannis Baptiste Biot, Felicis Savarte et Andreae Amperis

Iohannis Baptiste Biot
Iohannis Baptiste Biot
Andreas Ampere
Andreas Ampere

Circum annum 1820 Iohannes Christianus Oersted, Iohannes Baptiste Biot, Felix Savart et Andreas Marie Ampere, vim magneticam in filis currentes electricas habentibus ob currentes electricas in filis complexis investigantes, confirmaverunt legem magneticam legi Coulomb similem [10] in quo vim magneticam d \vec \mathbf F_{12} in segmento fili 1 differentiale ob currentes in segmento fili 2 differentiale est forma vectorali unitatibus MKSA modo scripta:

d\vec \mathbf F_{12} = I_1 d\vec \mathbf L_1 \times \vec \mathbf B_2 = I_1 d\vec \mathbf L_1 \times \frac{\mu_0}{4\pi} \frac{I_2 d\vec \mathbf L_2 \times \mathbf{\hat r_{21}}}{r^2}

ubi

d \vec \mathbf L_{1} = \hat I_1 dL_1 est vector quod spatium differentiale dL1 segmenti fili 1 et directionem currentis ipsius \hat I_1 coniunctim dat,
\vec \mathbf B_{2} est campus magneticus in loco segmenti 1 ob currentem electricum in segmento 2,
I1 et I2 sunt currentes electricae in quoque duorum segmentorum filorum,
r =|\vec \mathbf r_1 - \vec \mathbf r_2| est distantia inter segmentos differentiales 1 et 2,
\mathbf{\hat{r}}_{21} \ \stackrel{\mathrm{def}}{=}\  \frac{\vec \mathbf{r}_1 - \vec \mathbf{r}_2}{\vert \vec \mathbf{r}_1 - \vec \mathbf{r}_2\vert} est directio ad positionem segmenti 1 ab positione segmenti 2,
\times est productum vectoriale sive productum crucis, et
\frac {\mu_o}{4 \pi} = 10^{-7} \frac {N}{A^2} est constans magneticus,

Circum annum 1850 ob labores Georgii Stokes Guilielmique Thomson theorema "Stokes" inventa fuit [11] quae nos sinit transformare legem Biot-Savart ad legem formam differentialem hodiernam post Andream Ampere nominata: [12]

\nabla \times \vec \mathbf B = \mu_o \vec \mathbf J

ubi\vec \mathbf J est densitas currentis ob filos currentem habentes complexos et \vec \mathbf B est campus magneticus universus ex illis currentibus.

[recensere] Opera Michaelis Faraday

Michael Faraday in suo laboratorio
Michael Faraday in suo laboratorio

Quamquam ad leges Coulomb et Biot-Savart ascribendas campos magneticos electricosque utimur, idea camporum per se primitus concepta est ab Michaelo Faraday, Professore Fulleriano Chemiae Instituti Regali Britanniarum, qui annos 1820-1873 magnopere physicam electromagneticam chemiamque aggredior. [13] Antea vires electricas magneticasque putabant esse actiones trans distantias vi gravitationis Newtoni similes, sed Faraday theoriam protulit vires esse ob campos qui spatium complent. Ad campos describendos, Faraday ideam lineae camporum invenit et demonstravit lineas magneticas fontes carentes quae legi Amperi parent solum per spatium circulare. [14] Applicando igitur theorema Gauss ad campos magneticos fontes carentes obtinemus legem Gauss magneticam: [15]

\nabla \cdot \vec \mathbf{B} = 0

Faraday quoque theoriam protulit omnem campum esse idos uni campi universali. Ad hoc hypothesim arguendum quaesivit igitur quomodo transformare inter vires camposque gravitatis, electricitatis et magnetismi. Et demum Faraday repperit quomodo transformare vim magneticam ad electricam! Campus magneticus commutans campum electricum creat secundum legem Faraday forma vectorali differentiali unitatibus MKSA modo scriptam:

\nabla \times \vec \mathbf{E} = -\frac{\partial\vec \mathbf{B}} {\partial t}

ubi \vec \mathbf E est portio campi electrici ab campo magnetico commutante creata. [16] Hoc principium inductantiae electromagneticae utile est basis pro ominibus generatris et motris electricis.

[recensere] Theoria Iacobi Maxwell et opera Henrici Hertz

Iacobus Maxwell
Iacobus Maxwell

Iacobus Maxwell qui magnus ammirator Michaeli Faraday erat [17] varias aequationes camporum electromagneticorum in systemate rationale postea aequationes Maxwellianas appellata ordinavit. [18] In symmetria cum Faraday Maxwell proposuit correctionem ad legem Amperem necesse esse in quo campus magneticus commutans campum electricum creat. Lex Ampere ab Maxwell correcta igitur forma vectorali unitatibus MKSA modo scripta est:

\nabla \times \vec\mathbf{B} = \mu_0 \varepsilon_0 \frac{\partial \vec \mathbf{E}} {\partial t} +\mu_0 \vec \mathbf{J}

Statim anno 1861 Maxwell agnovit hanc correctionem in contextu aliarum aequationum electromagneticarum undas electromagneticas significare. [19] Quia ex aequationibus Maxwellianis in vacuo velocitas luci variaeque proprietates undarum luci similes praecinitur, Maxwell putabat undas electromagneticas esse lucem. Demum anno 1887 Henricus Hertz per experimentos ingeniosos naturam electromagneticam luci confirmavit. [20]

[recensere] Opera Iosephi Thomson et Hendrici Lorentz

Hendricus Lorentz
Hendricus Lorentz

Quamquam fulminae et currentes prius investigatae erant, natura earum aliquanto manebat in dubio. Eratne electricitas fluidus vel particulae vel currens ex aethere? Per experimentos radios cathodicos investigantes cum lagoenis evacuatis Iosephus I. Thomson anno 1897 tandem indentificavit radios cathodicos et electricitatem compositos esse ex particulis minimis onus negativum massamque habentibus quas hodie appellamus electrones [21] nominem anno 1881 ab Georgio Iohnstone Stoney propositum pro quantitate onus electrici minima. [22] Ad argumentum Iosephi Thomson confirmandum, Robertus Millikan anno 1909 diligenter onus electricum electronis metitur et determinavit q_{electron} = -e = -1.6 \times 10 ^{-19} C. [23]

Antea omnes leges physicae interpretatae erant ex perspectiva virium inter corpora tangibiles et aetherem, sed annos 1890-1905 physici conantur leges interpretare ex perspectiva virium inter particulas elementarias vel subatomicas sicut electrones quae materiam tangibilem constituent. Eos annos Hendricus Lorentz hypothesim facit omnes currentes electricae esse ob motus particularum onus habentium et proposuit legem Lorentzianam vim electromagneticam dare in eas particulas elementarias. [24] Lex eius unitatibus MKSA scripta est:

\vec \mathbf{F} = q (\vec \mathbf{E} + \vec \mathbf{v} \times \vec \mathbf{B})

ubi \vec \mathbf v est velocitas momentanea relativa aetheri immobili particulae elementariae onus q habentis. Sua theoria electronica multas proprietates materiae fideliter praecinit inclusas eas relativisticas, e. g. inter alia contractionem Fitzgerald-Lorentz. [25]

[recensere] Theoria relativitatis, effectum photoelectricum et opera Alberti Einstein

In sua theoria electromagnetica Hendricus Lorentz postulabat systematem coordinatium existire aetheri immmobili affixa sed anno 1903 Lorentz invenit omnes transformationes coordinatium inter systemates inertiales asservare totas aequationes Maxwellianas sine quaquam commutatione. [26] Sua theoria deprehensionem aetheris absolute vetabat! Per exemplum, celeritas lucis videtur identica in omnibus systematibus coordinatium inertialibus.

Tandem anno 1905 Albertus Einstein comperit sola dua axiomata satis et necesse esse ad transformationes Lorentz derivandas: [27] principium relativitatis ab Galilaeo Galilaei primitus formulatum [28] et constantia celeritatis lucis in omnibus systematibus coordinatium inertialibus ab Alberto Michelson et Eduardo Morley anno 1887 rescita. [29] Demum Einstein statuit theoriam relativitatis specialis demonstrando transformationes Lorentz fundamentalior esse quam aequationes Maxwellianae et monstrando varias emendationes mechanicae Newtonianae necesse esse. [30] Ex illa perspectiva relativistica campus magneticus ex campo electrico naturaliter oritur ob motus systematis coordinatium.

Quia Lorentz monstraverat nemo aetherem deprehendere posse, Einstein abnuit postulare aetherem existire et potius demonstavit lucem compositum esse ex photonibus quae particulae pro motu suo aetherem non requirunt. [31] Secundum theoriam Einstein photonicam energia E photonis est:

E = hf

ubi f est frequentia undae electromagneticae associatae et constans Planckis h = 6.626 \times 10^{-34} Js. Idea photonium multa phaenomena explicabat, effectum photoelectricum ab Hendrice Hertz et Phillippe Lenard reppertum inclusum. [32]

[recensere] Theoria camporum quantica

Paulus Dirac
Paulus Dirac

Inmprimis Einstein negabat aetherem existire, sed mox circum annum 1920 Einstein ipse invenit ideam aetheris necesse esse pro una theoria relativitatis generalis satisfactoria cum interactionibus localibus et sine actionibus trans distantias. [33] Einsteini aether simpliciter erat sedes campi electromagnetici gravitatisque et compositum erat nec ex materia nec ex partibus positionem distinctam habentibus. Mox quoque post experimentum Geiger-Marsden, [34] physicus Ernestus Rutherford invenit theoriam Maxwellianam Lorentzianamque insatis esse ad electrones in atomos discribendam quia cum sola ea theoria electrones in nucleum cadendum sunt. [35] Ergo mechanica quantica nascitur ut nova principia repperantur. [36]

Paulus Dirac cuius magnum opus Principia Mechanicae Quanticae (Anglice: The Principles of Quantum Mechanics) anno 1930 provulgatum est, [37] primam theoriam electrodynamicae quanticae creavit in quo photones repraesentant minimas quantitates energiae quas campus electromagneticus dat et capit. Ideam photonicam Einsteinis per suam theoriam explicans, Dirac comperit energeias possibiles in campo electromagnetico esse:

E_n = h f \left( n+\frac {1} {2} \right)

ubi n est numerum integrum photonium in campo electromagnetico. Postmodo Richardus Feynman, Freeman Dyson, Julianus Schwinger, et Sin-Itiro Tomonaga theoriam electrodynamicae quanticae annos 1940 magnopere promovent creando primam theoriam adusque satisfactoriam in quo electrones, positrones et photones ex aethere (sive campo quantico) creantur et delentur. [38] Itaque physici inveniunt omnes particulae et campi et aether necesse esse.

[recensere] Unitates in aequationibus electromagneticis

Omnes systemata metrica mensurae basim habent in unitatibus metri, grammatis et secundi, qui sunt usitati. Atquin in definitione multorum unitatium aliorum aequationes electromagneticae pars maior habent et possibiles sunt differentes systemata.

[recensere] Systema Unitatium Hodiernum MKSA

Systema metricum Internationalis (sive SI sive MKSA) circum annum 1960 creata [39] habet unitates magnitudinibus utilibus pro mensura laboratoriale.

Systema Internationalis MKSA septem unitates primarias habet; inter principales earum sunt: metrum (m), chilogramma (kg), secundus (s), et Ampere (A). [40] Unitas Ampere definitur postulando constantem magneticum in legem Biot-Savart esse accurate

\frac {\mu_o}{4 \pi} = 10^{-7} \; \frac {kg \cdot m}{A^2 \cdot s^2}.

Unitas Coulomb tunc ex unitate Ampere definitur sicut quantum oneris electrici in unum secundum movet si currens electricum est unum Ampere, e. g. C = A \cdot s. Unitas quoque campi magnetici Tesla (T) definitur ut

Tesla = \frac{N}{A \cdot m} = \frac{kg}{A \cdot s^2}

et vis Lorentz scripta sit

\vec \mathbf{F} = q (\vec \mathbf{E} + \vec \mathbf{v} \times \vec \mathbf{B}).

[recensere] Systema Unitatium Antiguum Gaussianum CGSF

Systema metricum Gaussianum (sive Gaussianum sive CGSF) est antiguum systema circum annum 1874 creatum. [41] Multi physici etiam hodie systema Gaussianum malunt quia habet unitates identicas pro campis magneticis et campis electris, quoddam est magis utile ad theoriam electromagneticam relativisticamque describendam.

Systema Gaussianum CGSF sex unitates primarias habet; [42] inter principales earum sunt: centimetrum (cm), gramma (g), secundus (s), et Franklin (Fr). Unitas Franklin (appellata quoque esu pro "electrostatica unitate") definitur postulando constantem electricum in legem Coulomb esse accurate

\frac {1}{4 \pi \epsilon_o} =  1 \; \frac {dyn \cdot cm^2}{Fr^2}  = 1 \; \frac {g \cdot cm^3}{Fr^2 \cdot s^2}

et unitas currentis est igitur in unitatibus Fr/s. Etiam unitas campi magnetici Gauss (G) definitur

Gauss = \frac{dyn}{Fr} = \frac{g \cdot cm}{Fr \cdot s^2}

ut campus electricus commensurabilis cum campo magnetico sit et vis Lorentz scripta sit

\vec \mathbf{F} = q (\vec \mathbf{E} + \vec \frac {\mathbf{v}}{c} \times \vec \mathbf{B})

ubi c est celeritas lucis. Ob eam definitionem, aequationes Maxwellianae in formam simpliorem tranformantur ut lex Ampere a Maxwell correcta simpliciter fiat:

\nabla \times \vec\mathbf{B} = \frac {1}{c} \frac{\partial \vec \mathbf{E}} {\partial t} + \frac {4 \pi} {c} \vec \mathbf{J}

[recensere] Notae

  1. Li Shu-hua, “Origine de la Boussole 11. Aimant et Boussole,” Isis, Vol. 45, No. 2. (Jul., 1954), p.175
  2. Zhu Yu's book Pingzhou Table Talks (Pingzhou Ke Tan) of AD 1117: "The navigator knows the geography, he watches the stars at night, watches the sun at day; when it is dark and cloudy, he watches the compass." Ex pagina en:Compass abstracta.
  3. Vide quoque paginam Anglice "De Magnete" et paginam "400 Years of "De Magnete": Commemorating the 400th anniversary of "De Magnete" by William Gilbert of Colchester," David P. Stern
  4. Verbum 'electricitas' et suum origo in verbo Graeco 'electron' pervestigata sunt in paginis 31-33 in "Notes on the De Magnete of D. William Gilbert," Silvanus P. Thompson et alii, imprimis Londoninum MCMI, et praesentatus in "On the Magnet by William Gilbert,"' Derek J. Price, Basic Books, New York, 1958.
  5. "Experiments and Observations on Electricity made at Philadelphia in America by Benjamin Franklin, L. L. D. and F. R. S.", F. Newbery, London, M.DCC.LXXIV"; Vide etiam paginam "400 Years of "Benjamin Franklin and Lightning Rods," by E. Philip Krider
  6. "...Hence have arisen some new terms among us: we say B,(and bodies like circumstanced) is electrified positively; A, negatively. Or rather, B. is electrified plus; A, minus."; Beniaminus Franklin in sua sua secunda littera ad Pietro Collinson, "Letter II from Benjamin Franklin, Esq.; in Philadelphia to Peter Collinson, Esq.; F. R. S. London, 1747."
  7. C.-A. Coulomb, "Premier Mémoire sur l’Electricité et le Magnétisme," Histoire de l’Académie Royale des Sciences, 569-577, 1785; "Sécond Mémoire sur l’Electricité et le Magnétisme," Histoire de l’Académie Royale des Sciences, 578-611, 1785; "Troisième Mémoire sur l’Electricité et le Magnétisme," Histoire de l’Académie Royale des Sciences, 612-638, 1785. Vide etiam "Collection de mémoires relatifs à la physique,...Tome I. Mémoires de Coulomb," pagina 146, ubi Coulomb recapitulavit: "Que l'action, soit répulsive, soit attractive de deux globes électrisés et, par conséquent, de deux molécules électriques, est en raison composée des densités du fluide électrique des deux molécules électrisées et inverse du carré des distances..."
  8. Carolus Fridericus Gauss]], "Theoria attractionis corporum sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum, Martii 1813, in "Werke Sammlung Mathematische Physik, ABHANDLUNGEN Band Bd. 5, paginis 3-24 apud Universitaetsbibliothek Goettingen - Digitalisierungszentrum
  9. "Theorema Stokes" dicitur vere a Guilielmo Thomson reppertus esse; vide etiam paginam Anglicam en:Stokes' theorem.
  10. Quamquam Biot, Savart et Ampere omnes participaverunt ad hanc legem magneticam formulandam haec forma legis solum post Biot et Savart nominatus est; vide etiam nota 10 infra; et "Oeuvres imprimées d'AmpèreAndré-Marie Ampère," @.ampère et l'histoire de l'électricité; et L. Pearce Williams, "Ampère, André-Marie", Dictionary of Scientific Biography 1: 139-147, Charles Scribner's Sons New York, NY, 1970.; et paginam Anglicam en:André-Marie Ampère.
  11. Vide nota [9] supra.
  12. Haec aequatio legi Biot-Savart aequivalens nominata est post Andream Ampere. Sicut lex Biot-Savart lex Ampere exacta est solum quando currentes complexas sunt constantes. Posterius Iacobus Maxwell legem Ampere correxit pro casu currentibus variabilibus, ut videat infra.
  13. Una historia magnifica de Michaelo Faraday scripta a L. Pearce Williams est: "Michael Faraday, a biography" by L. Pearce Williams, Da Capo Press, 1987. ISBN: 0306802996
  14. Re vere Faraday ipse dicebat lineas viris quando, per exemplum, de campo magnetico cogitabat. In suo opere "De natura lineae viris" (Anglice: "On the physical character of the lines of force") nos informavit anno 1852: "...I cannot conceive curved lines of force without the conditions of a physical existence in that intermediate space,..."[emphasis additur].
  15. Vide [8] supra.
  16. In diario laboratorii Faraday, Augusti 1831: "Have had an iron ring made (soft iron), iron round and 7/8 inches thick and ring 6 inches in external diameter. Wound many coils of copper wire round one half, the coils being separated by twine and calico...Will call this side of the ring A....on the other side but separated by an interval was wound wire in two pieces together amounting to about 60 feet in length, the direction being as with the former coils; this side call B....continued the contact of A side [primary] with battery but broke and closed alternately contact of B side [secondary] with flat helix. No effect at such times on the needle [of a galvanometer connected to B side]--depends on the change at battery side. Hence is no permanent or peculiar state of wire from B but effect due to a wave of electricity caused at moments of breaking and completing contact at A side. Tried to perceive a spark with charcoal at flat helix junction B side but could find none. Wave apparently very short and sudden." (Scriptus adsumptus est ex fonte [11] supra, pag. 182.)
  17. Maxwell Michaeli Faraday anno 1857 scripsit: "you are the first person in whom the idea of bodies acting at a distance by throwing the surrounding medium into a state of constraint has arisen, as a principle to be actually believed in...nothing is clearer than your description of all sources of force keeping up a state of energy in all that surrounds them."
  18. J. C. Maxwell, "A Dynamical Theory Of The Electromagnetic Field", 1865; Vide etiam analysim modernam Andre Waser, "On the Notation of Maxwell's Field Equations, 2000; et paginas Anglice Victorian Web: James Clerk Maxwell et en:James Clerk Maxwell.
  19. Vide pagina 22 in parte III scriptarum suarum anni 1861 'J. C. Maxwell, "On Physical Lines of Force",The London, Edinburg and Dublin PHilosophical Magazine and Journal of Science, Ser. 4, March, April, and May 1861'.
  20. "Electric waves: being researches on the propagation of electric action with finite velocity through space" by Heinrich Rudolph Hertz. Copia per Cornell University Library Digital Collections.
  21. Vide Lectura Praemii Nobelis Iosephi Thomson ubi describit suam identificationem existentiae electronis.
  22. G. Stoney, "On The Physical Units of Nature," Phil.Mag. 11, 381-391, 1881.
  23. Vide Lectura Praemii Nobelis Roberti Millikin ubi describit quomodo onus elecronis meditur.
  24. Vide Lectura Praemii Nobelis Hendrici Lorentz.
  25. G. F. Fitzgerald, "The ether and the earth's atmosphere," Science 13, 390, 1889; H. A. Lorentz, "Electromagnetic phenomena in a system moving with any velocity smaller than that of light", 6, 1903-1904, pp. 809-831, 1904.
  26. Vide notae [24] et [25] supra.
  27. A. Einstein, "Zur Elektrodynamik bewegter Körper", Annalen der Physik 17, 891-921, 1905.
  28. Galilaeus Galilei, "Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze attenenti alla meccanica," Nederlandia, 1638; vide etiam paginam Anglice en:Galileo's Ship.
  29. A. A. Michelson and E.W. Morley, Philos. Mag. S.5, 24 (151), 449-463, 1887.
  30. A. Einstein, "Ist die Trägheit eines Körpers von seinem Energiegehalt abhängig?", Annalen der Physik 18, 639-641, 1905; Et vide Lectura Praemii Nobilis Alberti Einstein, "Fundamental Ideas and Problems of the Theory of Relativity."
  31. A. Einstein, "Über einen die Erzeugung und Verwandlung des Lichtes betreffenden heuristischen Gesichtspunkt", Annalen der Physik 17, 132-148, 1905.
  32. P. E. A. Lenard, Ann. Pkysik, 8, 149, 1902; Vide etiam lectura Praemii Nobilis Phillippi Lenard.
  33. A. Einstein, "Aether and the theory of Relativity" University of Leyden, Germany, 1920
  34. H. Geiger and E. Marsden "On a Diffuse Reflection of the α-Particles," Proceedings of the Royal Society, Series A 82, 495–500, 1909.
  35. E. Rutherford, "The Scattering of α and β Particles by Matter and the Structure of the Atom," Philosophical Magazine, Series 6 21: 669–688, 1911.
  36. N. Bohr, "On the Constitution of Atoms and Molecules," Philosophical Magazine, Series 6, Bol. 26. pg. 1-25, 1913; Vide etiam Lectura Praemii Nobilis Ervinis Schrodinger.
  37. P. A. M. Dirac, "The Principles of Quantum Mechanics," Oxford University Press, 1st edition 1930; 4th edition 1982. ISBN 0198520115 ; confert etiam theoriam photonicam Einsteinis citata in nota 29 supra.
  38. Lecturae Praemii Nobelis Ricardi Feynman, Julianique Schwinger et Sin-Intiri Tomonagae.
  39. Bureau International des Poids et Mesures;
  40. Aliae unitates primarias sunt Kelvin (K), Mol (mol), et Candela (cd). Unitates secundarias sunt, per exmemplos, de superficie metrum quadratum (cm2), de volumine liter (L = 10-3 m3) de vire Newton (N = kg m/s2), et de tensio electrico Voltius (V = N m/A s).
  41. De historia Systematis Internationalis
  42. Aliae primariae sunt Kelvin (K) et Mol (mol). Unitates secundarias sunt, per exemplos, de superficie centimetrum quadratus (cm2), de volumine centimetrum cubicum (cm3), de vire dynius (dyn = gcm/s2), et de tensio electrico statvoltius (statV = dyn cm/Fr).

[recensere] Fontes de physica electromagnetica et sua historia

  • John David Jackson, Classical Electrodynamics Second Edition, John Wiley & Sons, Inc. New York, 1975. ISBN 0-471-43132-X
  • Edward M. Purcell, Electricity and Magnetism, Berkeley Physics Course Volume 2, Second Edition, McGraw Hill, Boston, MA, 1985. ISBN 0-07-004908-4
  • David J. Griffiths, Introduction to Electrodynamics, 3rd ed., Prentice Hall, 1998. ISBN 0-13-805326-X.
  • Paul FLeury Mottelay, Bibiographical History of Electricity and Magnetism, Richard Clay & Sons, Ltd., GB, 1922. ISBN 1-888262-54-0
  • Gillispie, Charles C., editor in chief, Dictionary of Scientific Biography, Charles Scribner and Sons, New York, NY, 1970-1980, 16 vols. ISBN 0684101149. Supplement II, edited by Frederic Lawrence Holmes, 2 vols., 1990. ISBN 0684169622.
  • Paginae Anglice "Maxwell's Equations" et "Electromagnetism"

[recensere] Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Physica electromagnetica spectant.

Static Wikipedia (no images)

aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -

Static Wikipedia 2007 (no images)

aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -

Static Wikipedia 2006 (no images)

aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu

Static Wikipedia February 2008 (no images)

aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu