Presbyter
E Vicipaedia
Presbyteri in ecclesiis quae succesionem apostolicam recognoscunt sunt ii qui gradum secundum sacerdotii accipiunt: Episcopi summi sunt sacerdotes, Presbyteri participant in munere eorum, sed Diaconi sunt ordinati non ad sacerdotium, sed ad ministerium. Eodem tempore, presbyteri saepe vocantur Sacerdotes. Tria sunt munera sacerdotum: munus regendi ad quod pertinet populum Dei dirigendum, munus docendi, id est populo instructionem faciendum, et munus sanctificandi, quo populus Deo uniatur, et Deus populo presentetur. Ergo, satis constat sacerdotem mediatorem Dei et hominum esse, non vice unius mediatoris Dei et hominum, hominis Iesu Christi, unici et summi sacerdotis, sed agentem in persona Christi, ut actio Christi presentetur hominibus.
[recensere] Vota
In rituale ordinationis presbyterum a Paulo PP. VI promulgato, et Ioannis Pauli PP. II auctoritate renovato, varia vota faciunt diaconi antequam ordinantur ad sacerdotii gradus. Sunt:
- Vultis munus sacerdotii in gradu presbyterorum ut probi Episcoporum Ordinis cooperatores, in pascendo grege dominico, duce Spiritu Sancto, indesinenter explere?
Volo.
- Vultis ministerium verbi, in praedicatione Evangelii et expositione fidei catholicae, digne et sapienter explere?
Volo.
- Vultis mysteria Christi ad laudem Dei et sanctificationem populi christiani, secundum Ecclesiae traditionem, praesertim in Eucharistiae sacrificio et sacramento reconciliationis, pie et fideliter celebrare?
Volo.
- Vultis nobiscum misericordiam divinam pro populo vobis commisso implorare orandi mandato indesinenter instantes?
Volo.
- Vultis Christo summo Sacerdoti, qui seipsum pro nobis hostiam puram obtulit Patri, arctius in dies coniungi et cum eo vos ipsos, pro salute hominum, Deo consecrare?
Volo, Deo auxiliante.
- Promittis mihi et successoribus meis reverentiam et oboedientiam?
Promitto.