Episcopus
E Vicipaedia
- Haec pagina de munere ecclesiastico explicat. Si quid quaeris quod et "Episcopus" appellatur, vide Episcopus (discretiva).
Episcopus dux est in ecclesia. Etiam fidelibus in persona Christi agit. Episcopus summus ordo in sacramento ordinum sacrorum est. Per successionem apostolicam, Episcopus successor apostolorum. Episcopi, qui ex divina institutione in Apostolorum loco succedunt per Spiritum Sanctum qui datus est eis, in Ecclesia Pastores contituuntur, ut sint et ipsi doctrinae magistri, sacrae cultus sacerdotes et gubernationis ministri. Episcopi ipsa consecratione episcopali recipiunt cum munere sanctificandi munera quoque docendi et regendi, quae tamem natura sua nonnisi in hierarchica comunione cum Collegii Capite (cum Petro et sub Petro) membris exercere possunt.