Pyramus
E Vicipaedia
Pyramus adulescens e Babylonia in Mythologia Graeca fuit, qui filiam finitimi sui, Thisben (Thisbam Latine), amabat.
Pyramus, quoniam parentes sui et parentes Thisbae conventum vetuerant, solum cum Thisba per rimam in pariete, quae inter domos fuit, colloquebatur. Aliquando Pyramus et Thisbe fugere et sub moro extra urbem convenire constituerunt. Thisbe ante Pyramum prima sub arborem pervenit, Pyramo adhuc manente domi suae. Leaenam vidit et in antrum fugit, tergo velamen lapsum reliquit. Tum leaena velamen invenit laniavitque atque cruore maculavit et in silvam revenit.
Cum Pyramus sub eandem arborem pervenit, velamen laniatum invenit, quamobrem Thisbam a leaena necatam esse credidit. Tum Pyramus desperans vitae suae sine Thisba se proprio ense necavit. Pyramo invento Thisbe quoque ex vita voluntarie cessit, quoniam similiter sine Pyramo vivere renuit. Ideo mori, sub qua duplex mors facta est, fructus, qui candidi erant, nunc atri sunt.
Quae narratio a Ovidio in Metamorphosibus (liber quartus) scripta est.
[recensere] Nexus externus
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pyramus spectant. |