Strabo
E Vicipaedia

Strabo (-nis; Graecice Στράϐων), natus Amaseae in Cappadocia, hodie Amasya Turciae, circiter anno 57 a.C.n.; obiit inter annos 21 et 25 p. C. n., fuit illustris geographus Graecus.
[recensere] Vita
Pauca scimus de vita sua. Gens sua Amaseam incolebat; erat autem Ponti Euxini (tunc in Cappadocia, nunc in Turcia). Ipse proclamat se studere cum Aristodemo, praeceptore filiorum Pompeii, in Caria. Movit Romam et studuit cum Tyrannione, grammatico peripatetico et geographo, eiusdem patriae. Videtur ipsum, peritum geographia, duxisse Strabonem ad perscrutandum hoc genus studiorum. Romae denuo, fuit discipulus alterius philosophi peripatetici, Senarci Seleuciae et secudum famam, habuit modum cognoscendi et celebrandi stoici Posidonii Apameae. In anno 25 a.C.n. vel 24°, iter fecit in Aegyptum, remigando contra Nilum cum praefecto Aelio Gallo.
[recensere] Opera
Itineribus multis confectis, Amaseam reddit, in qua scribere Historiam 43 librorum coepit, quorum nullum servavimus. Quae historia, in consilio suo, debuit operis Polybii pergere. Congerit postea Geographiam in 17 libris, complementum in sua opinione operis historici, quod totum usque ad hoc tempus pervenit, deficientibus partibus libri VII. Consilium eius erat delectare, docere, et movere publicum quam amplissimum.