Tanais
E Vicipaedia
Tanais (Graece: Ταναις), vulgo Don (Russice: Дон), est flumen in Russia. Circiter 1950 chiliometra patet.
Plutarchus dicit nomen fluminis e Scytho verbo dan originem ducere. Cum antiqui opinarentur Tanain e Riphaeis Montibus surgísse, revera fons prope Tulam, quae urbs 550 milia passuum, vel 800 km in septentrione a ponto Euxino iacet. Tanais fluit in Paludem Maeotidem, apud Sarmatas, gentes quorum arx (prope hodiernam Asoviam regionis Rostoviensis sita) Tanais vocabatur.
Hoc flumen, quod tantum impetum exhibit, ut antiqui crederent hoc numquam gelare, finis Europae habetur.