Translitteratio linguae Hebraicae
E Vicipaedia
Cum varie litterae Semiticae in litteras Latinas transferri possint, et praesertim cum linguae Hebraica et Aramaica varie per aevos enuntiatae sint, sunt compluria systemata translitterandi. Antiquitus autem hocce systemate utebantur Graeci et Romani ad scribendas voces Hebraicas et Iudaeo-Aramaicas. Nota bene systemata similia aliis linguis Semiticis in usu fuisse, sed non ipsissimum.
Nota bene terminos technicos qui ad rem phoneticam pertinent (e.g. dagesch, schwa, etc.) scribi solere orthographia Germanica, eo quod Europaeos primus de eis docuit Gesenius, Germanus. Talia nomina Germanolatina, e.g. dagesch forte, schwa quiescens, et linguis vernaculis nonnumquam adhibentur.
Index |
[recensere] Litterae Consonantes
Littera Hebraea | Littera Latina | notae |
---|---|---|
א | ∅ | Inter vocalia interdum h. |
ב | b | |
ג | g | |
ד | d | |
ה | h | nonnumquam ommissum |
ו | v | Consonans. |
ז | z | |
ח | ∅, h | vide infra |
ט | t | |
י | i | Consonans. Nota bene /ji/ > i, e.g. יִשְׂרָאֵל = Israēl, קַיִן = Cain |
כ | ch | |
ל | l | |
מ | m | |
נ | n | |
ס | s | |
ע | ∅ | vide infra |
פ | ph | |
צ | s | |
ק | c | |
ר | r | |
ש | s | |
ת | th |
[recensere] Litterae pharyngeales
- Litterae ח et ע, plurimis verbis, antiquitus sonnabant /ħ/ et /ʢ/. Transcriptionibus igitur classicis saepissime ommituntur (nisi quod ח praesertim nonnumquam fit h). Saepissime, autem, tales litterae vocales colorant ut e fiant, e.g. חֲנוֹךְ = Enōch, נֹחַ = Nōe.
- Nonnullis autem verbis, quando ח et ע ex phonematibus Protosemiticis *ḫ et *ġ (in loco phonematum frequentiorum *ḥ et *c), potius fiunt ch et g, e.g. רָחֵל = Rachēl, עֲמוֹרָה = Gomorra. Patet haec phonemata, cum eadem littera scriberentur, nihilominus eo tempore iam distinta sonavisse, nempe ut /x/ et /ɣ/, aut fortasse /χ/ et /ʁ/, ut lingua Arabica nostrae aetatis.
[recensere] Dagesch Forte
Dagesch forte duplicatione seu geminatione litterarum repraesentatur. Litterae sine dagesch non dum leniri solebant. Ergo:
Littera Hebraica | cum dagesch | sine dagesch |
---|---|---|
ב | bb | b |
ג | gg | g |
ד | dd | d |
כ | cch | ch |
פ | pph | ph |
ת | tth | th |
Et eodem modo cum aliis litteris. Nota bene litteram r duplicari posse, cum dialecto Tiberiana linguae Hebraeae, quae usque ad aetatem nostram omnium cognotissima est, r duplicari non possit. Quando r duplicatur, scribitur vel rr, vel (ex usu Graeco) rrh.
[recensere] Vide etiam
