Albertus Durerus
E Vicipaedia
Albertus Durerus Noricus (Germanice Albrecht Dürer) pictor Theodiscus, natus 21 Maii 1471 Norimbergae, ex stirpe pannonica (verum cognomen suum Ajtoshi erat), mortuus 6 Aprilis 1528. Aevo antiquitatis renascentis eo tempore vivebat, qua ars mathematica et ars figurativa arte conexae erant. Dixit picturam semper pro rata parte distribuendam esse. Durerus ad rationem et quasi fundamenta rerum ire volebat. Non solum homines pingebat, sed etiam clarus chalcographus et adumbrator imaginum xylographicarum et sculptor et pictor erat etiam hodie Albreti Dureri opera in museis Norimbergae et Monachi et Berolini et Dresdae exposita sunt.
[recensere] Litterae
- Sigrides Albert: De Albrechti Dürer imagine, cui titulus est "Melencolia I". VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti., 42/2007/169.
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Albertum Durerum Noricum spectant. |