Capitale
E Vicipaedia
1) Capital, sive capitale (-is, n.), apud maiores scelus morte dignum erat.
2) Capitale (-is, n.)[1] est summa pecuniae quae expenditur eo consilio ut usuris sive fenoribus sive luctu aucta aliquo temporis spatio post reddatur.
Iam maiores plura vocabula noscebant quibus res capitali similes nominabant exempli gratia:
- Summa capitalis
- caput.
- Sors pecuniaria, "mergunt sortem usurae" apud Livium [2]
Haec vocabula quidem saepenumero etiam multas alias res significabant quamobrem hodiernis temporibus novo vocabulo opus est.
Capitalismus est systema oeconomicum in quo capitale maximi momenti est.
Carolus Marx librum scripsit quod Germanice Das Kapital inscriptum est vel Latine "De Capitali".