Carolus Marx
E Vicipaedia
Carolus Marx | |
---|---|
Karl Marx | |
Natus | 5 Maii 1818 Augustae Treverorum |
Obiit | 14 Martii 1883 Londinii in Anglia |
Carolus Marx (Germanice: Karl Marx) fuit Germanicus philosophus et cum Friderico Engels conditor communismi. Eius doctrina etiam placita marxiana nominatur.
Marx Augustae Treverorum die 5 Maii 1818 natus est. Ab anno 1835 ad annum 1841, primum iuris doctrinae tum rebus gestis et philosophiae studuit. Anno 1842 et posteriore anno, fuit scriptor Diarii Rhenani (Rheinische Zeitung). Anno 1843, propter statum rei publicae e Germania emigravit et Lutetiae resedit. Eo loco, libros ad socialismum pertinentes conscripsit. Postea Bruxellis cum amico Friderico Engels Manifestum Communismi scripsit. Rerum novarum studio in Germania impedito et suppresso, Londinium anno 1849 refugit. Ibi vivebat ad finem vitae, ubi etiam primum ex tribus librum operis De Capitali (Das Kapital) constituit. Obiit Londinii die 14 Martii 1883.
[recensere] Scripta Latina Caroli Marx
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum spectant. |
Hoc Caroli Marx scriptum scholae professor ita subscripsit: "Praeter ea, quae suis locis adnotavimus, et plura menda inprimis versus finem, et argumenti tractatione probataque in ea cognitione historiae, et Latinitatis studio in universum non contemnenda scriptura. Verum quam turpis litera!!!"