Hierosolyma
E Vicipaedia
1. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
- 2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
– Psalmus 122 (121)
Hierosolyma[1] sive Ierusalem, Jerusalem est Iudeae urbs, Iudaeis, Christianis, et Islamicis sancta. Disputata ab Israel et Palaestina et, secundum CN, urbs est internationalis—ne Iudaica, ne Christiana, ne Arabica. Hebraice appellatur Ierūšalayim (ירושלים).
[recensere] Historia
Hierosolyma est urbs antiqua: iam circiter 1800 a.C.n. a Cananeis habitata est.
In Hierosolyma, Abraham filium Isaac sacrificaturus erat. Ibidem David statuit Sanctam Foederis Arcam, ubi filius Salomon templum extruxit.
In Hierosolymis, Iesus Christus praesentatus est in templo, docuit puer doctores, praedicavit evangelium, et miracula fecit. Ibidem passus est sub Pontio Pilato, et a Christianis habetur tertia die resurrexisse, inde ascendisse in caelos, et in Hierosolyma die iudicio venturus esse.
Anno 70, die 5 aut 10 mensis Augusti excidium templi Hierosolymorum a Romanis accidit.
Post secundum excidium Hierosolymae anno 135 Romani urbem restituerunt sub novo nomine, Aelia Capitolina.
Inter primam cruciatam, Christiani die 15 Iulii 1099 Hierosolymam ceperunt, sed die 4 Iulii 1187, exercitus Christianus in Hittin a Saladino profligatus est, qui postea die 2 Octobris Hierosolymam cepit.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ Nomen. Il nuovissimo Campanini-Carboni latino-italiano italiano-latino, Taurini: Paravia, Bruno Mondadori editor, 2003.