Alexander Magnus
E Vicipaedia
Alexander III Magnus (natus 356 a.C.n., mortuus 10 Iunii 323 a.C.n.), filius Philippi II, rex Macedonius erat. Alexander Imperium Persarum (quae illo tempore etiam Aegyptum, Anatoliam, Babyloniam, Bactriam et Syriam includebat) subegit. Rex ille magnum imperium formavit, sed post mortem Alexandri detritus imperii ellius? accidit.
[recensere] De rebus gestis eius
Philippo interfecto successerat filius eius Alexander Magnus, cui Magni cognonem datum est propter rerum gestarum gloriam. Discipulus summi philosophi Aristotelis, Alexander litterarum et artium studio semper fuit deditus: Homeri libros etiam in Asia legebat et in arca ex auro servabat.Sacra deorum templa frequenter visitabat deorumque auxilium hostiis magnaque copia talentum aurerorum expetebat.Divitias saepe neglexit. Alexander virtute et vitiis Philippum patre superavit.
Alexander primis annis regni multas civitatum seditiones sedavit ac Thraces,Triballos;Illyrios domuit. Graecis igitur haud infensus erat; Graeci autem libertatis avidiores erant, quam regis amicitiae. Cum igitur ille, in Asiam profecturus, contra Triballos pugnaret, Athenienses Thebanis et Lacedaemoniis coniucti arma resumpserunt. Alexander maxima celeritate in Graeciam properat, Thebas funditus evertit, excepta una Pindari poetae domo, Atheniensibus veniam concedit, et Graeciam Antipatro uni ex amicis regendam committit.
Tum Alexander homo astutus et honorum cupidus, ruinam Darei imperii paravit. Anno 333 a.C.n. Alexandrum vere ineunte Gordio profectum Darius rex Persarum ingenti exercitu conscripto, cui praeerat ipse, in planitie sub montibus Ciliciensibus sita exspectavit. Tamen hoste non invento alter alterum praeteriit, ut ad Issum conversa tandem acie dimicandum esset. Spatium autem montibus et mari intermissum angustius erat, quam ut rex regum multitudine uti posset. Cuius cornu dextero ad ripam maris, laevo ad montes imos collocato, Alexander, qui Parmenionem ducem a sinistra parte ad ripam consistere iusserat, cum fortissimo quoque equitum a latere dextro impetus faciendi consilium cepit. Itaque paulo post meridiem proelio a Macedone commisso, cum Parmenion impetus equitum Persarum vix sustineret, Alexander laevo hostium latere profligato mediam aciem a tergo aggressus est. Quin recta Darium petivit ipsum, qui hasta iam se feriri posse veritus equo concitato evolavit.
Postquam Asia subacta terrarum orbem victoriis et fama sui nominis implevit, obiit Alexander ille Magnus. Tum diadochi eius imperium dividerunt et Regna Diadochorum condiderunt.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
- Hofmann. Lexicon Universale: Alexander III. cognomentô Magnus
- Lysimachos.com - Articles about Alexander
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Magnum spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |