Lingua Latina
E Vicipaedia
Porta·Vicipaediae · Lingua·Latina |
---|
|
Lingua Latina | ||
---|---|---|
Taxinomia: | lingua Indoeuropaea e familia Italica | |
Status: | status antiquus linguarum Romanicarum | |
Sigla: | 1 la, 2 lat, 3 lat | |
Usus | ||
Aevum: | saec. 5 a.C.n. – 8 p.C.n. | |
Situs: | Roma et Imperium Romanum | |
Scriptura: | Latina | |
|
Lingua Latina est lingua Indoeuropaea. Nomen ductum est de terra in paeninsula Italica quam Latine loquentes incolebant, Vetus Latium appellata sitaque inter flumen Tiberis, Volscam terram, mare Tyrrhenicum, montes Apenninos.
Quamquam sermone nativo fungi desinit, cumque nostris diebus perpauci Latine loqui possint, lingua mortua appellari solet, multas tamen peperit linguas quae linguae romanicae vocantur, sicut Hispanicam, Francogallicam, Italicam, Lusitanam, Dacoromanicam, Gallaicam, ne omnes afferam.
Cum Antiqua Res Publica Romana et Imperium Romanum lingua Latina in rebus publicis privatisque usi sint, etiam linguam Graecam magnopere afficit, nec minus haec illam. Sicut lingua Graeca, Latina est lingua flexiva, ut nexus verborum non ex ordine appareat, ut mos est linguarum Romanicarum aut Anglicae, sed ex affixis.
Index |
[recensere] Historia
Lingua Latina est lingua Indoeuropaea in subfamilia Italica, et suum alphabetum Latinum ex ea Vetere Italica devenitur, quae invicem ab Euboeica occepit. Censetur lingua Latina in Italiam circa saeculum 9 a.C.n. ab migrantibus ex septentrione lata esse, qui deinde Latium incolerent, in qua regione Roma urbs orta est. Ibi in linguam Latinam verba e variis linguis—Etrusca, Graeca—venerant, sicut persona (Etrusce: perśnu), quod est late agnitum, vel etiam talia prisciora ut visum est primum in Plauti et Terentii operibus, qualia techna (Graece: τέχνη) et machaera (Graece: μάχαιρα).
Antequam tota Italia sub imperio Romano saeculo 1 a.C.n. redacta erat, fuerant dictae per totam paeninsulam: linguae Celticae post eas incursiones saeculo 4 a.C.n. trans Padum, illa non-Indoeuropaea lingua Etrusca, aliae Italicae linguae, appellatae "Sabellicae"—(Osca et Umbra); Faleraque lingua, quae dicta est in Etruria, inter Etruscos, Latinos, et Sabinos, videtur aliquantulum cognata cum Latina. Coloni vero Graeci saeculo 8 a.C.n. suam linguam in Italiae partes quas apud litora meridiana Siciliamque orientalem colebant, tulerunt. Etiam Sicaniae aut Siculae linguae paucum indicium est, sed modo videntur hae linguae similies Latinae-Faliscae esse. Imperio autem Romano crescenti et Latina ideo pansa, omnes hae linguae, praeter Graecam in Italia meridiana (ubi remansit usque ad hodiernum diem), perdiebant.
Diutissime de legibus et de rebus publicis et de aliis per totum Imperium Romanum Latine dictum est. At, quamquam plurima opera superstantia Romana sunt paene omnino scripta Latina Classica lingua, inclusa Ciceronis Caesarisque aliorumque opera, vera lingua dicta in Imperio Romano occidentali erat Latina Vulgaris, quae tantum de grammaticis, de vocabulario, et postea de locutione differt.
Etiam Romani optimates Graecam linguam discere solebant et ea uti amabant cum Graecas litteras ad philosophiam et litteraturam pertinere aestimassent. Alioqui Graece plurimi, praecipue in Imperio orientali, adeo loquebantur, ut Graeca, commercio et peregrinationi quasi lingua franca in eo die habita est. Post ultimum discrimen inter Imperia Orientale et Occidentale anno 395, in Orientali demum Graeca pro Latina usui legitimo et gubernatorio substituta est, ex ea causa, quod in illis partibus ex omnibus societatis ordinibus diu dicta esset Graeca.
[recensere] Aetates in Lingua Latina
Incipit saeculo VIII a.C.n. historia linguae Latinae, et perficit saltem in Medium Aevum; tum distingui possunt modo septem aetates:
- Archaica: ex populo Romano nato quoad orbem init culturalem Graecum, qui hellenizatio appellatur: accidit in saeculis VIII–II a.C.n.
- Aurea: temporibus adversis in oeconomia et politica et cultura, creant patricii, ex Latinae colloquialis varietatibus, Latinam francam, adhibita ministratione et doctu et aliam litterariam, ad litteras colendas. Est Aurea Latinae Aetas, saeculis I a.C.n.–I p.C.n.
- Postclassica: lingua qua loquebantur populi paulatim de Latina franca distulit, quam schola tenere conabatur, et de litteraria. Longitudo in eis crescens plus depropinquat, atque romanicae linguae ab variis modis latinam loquendi nascuntur. Lingua autem scripta, quae etiam differt, etsi minus, ab ea aetatis anterioris, in Latinam scholasticam mutatur.
[recensere] Grammatica
[recensere] Nomen
Lingua Latina antiqua septem casus habet, qui nominativus, vocativus, accusativus, genitivus, dativus, ablativus, locativusque appellantur. Olim -os et -om pro -us et -um formas habebat et intervocalicam /s/ linguae priscae Indoeuropaeae praeservabat. Itaque, honor Latinice antique honos dicebatur, cuius genitivus casus *honos-is non classicus honor-is erat. Post rhotacismus, *honosis factum est honoris.
[recensere] Verbum
[recensere] Latina in Ecclesia Catholica Romana et scientia
Lingua quotidiana imperii Romani non tantum erat, sed tamen Ecclesiae Catholicae Romanae et scientiae: pleraque nominum et taxinomiae et biologiae, et iuris ex hac lingua (et Graeca) ducta sunt.Describitur ergo ordo plantarum (id est florum herbarumque arborumque) et animalium adhuc latine.
In Aevo Medio, lingua Latina etiam fuit officialis multarum civitatum sermo. In Sabaudiae Ducato, hodierna in sola aetate, linguae novae ut sermones adhibitae, verbi gratia linguae Italica et Francogallica, linguam Latinam ab anno 1561 suppleverunt. [1]
Etiam Aevo Novo Imperii Austriaci in Croatiae et Slavoniae Ducato lingua latina usque ad annum 1848 unica officialis fuit et in ducali contione locuta fuit, atque leges novae Latine editi sunt. Ephemerides Zagrabienses vel acta publica hebdomadalia in urbe Zagabria Croatiae (hodie Zagreb) ad annum 1772 Latine editi fuerunt.[2]
Ecclesia Catholica Romana lingua Latina adhuc utitur in editionibus typicis librorum liturgicorum, litteris et scriptis Papae, praesertim illis quae encyclicae nominantur, ceterisque scriptis et congregationum sanctae sedis et Civitatis Vaticanae. Etenim cantus et preces sacrae liturgiae saepe Latine exercentur.
Latina ab ecclesia adhibita saepe vocatur Latina Ecclesiastica, etiamsi eadem est lingua qua alii utuntur. Est enim lingua Civitatis Vaticanae, cuius tamen civitatis cives in alloquio non lingua Latina, sed lingua Italica utuntur.
[recensere] Lingua Latina et linguae aliae
Lingua Latina est fundamentum
- linguarum Romanarum omnium
- et linguarum arte factarum:
- et linguarum specialium:
[recensere] Lingua Neolatina
Vide Lingua Neolatina.
[recensere] Vide etiam
De Grammatica:
De Institutionibus:
- Institutiones Latinae
- Lateinschule
- Nuntii Latini
- Ephemeris - Nuntii Latini Universi
De Latinitate:
- Latinitas viva
- Libri Latini Index scriptorum Latinorum
- Auctores neolatini
- Usus Latinae Linguae
De Lexicis et ceteris:
- Lexicon
- Categoria:Glossaria
- Index abbreviationum latine
- The Latin Library (id est Bibliotheca Latina)
- Inscriptio Duenos
- SIDSPACE
[recensere] Lege etiam
- Enzo Madruzzato, Il Piacere del latino. Per ricordarlo, impararlo, insegnarlo, Mondadori, Mediolani anno 1989
- Enzo Madruzzato, I segreti del latino. Mondadori anno 1991.
[recensere] Nexus externi
- Societas linguae latinae hobartensis
- Internodes saxonicae de lingua latina
- Res novae / Latinitas Recens
- Latein und Altgriechisch pagina Germanica
- Schola, Scribendum est nobis!
[recensere] Notae
Historia Linguae Latinae | ||||||
---|---|---|---|---|---|---|
usque ad saec. 2/1 a.C.n. | saec. 2/1 a.C.n. usque ad 1 p.C.n. | saeculum 1 usque ad 8 | saeculum 9 usque ad 14 | saeculum 14 usque ad 19 | saeculum 19 usque ad hodie | |
Lingua Latina archaica | Lingua Latina classica vel aurea | Lingua Latina argentea et post-classica | Lingua Latina mediaevalis | Lingua Latina humanistica | Lingua Neolatina | |
Lingua Latina scientifica et ecclesiastica | ||||||
Sermo vulgaris | Linguae Romanicae (Francica, Hispanica, Italica, etc.) |