Ludovicus van Beethoven
E Vicipaedia
Ludovicus van Beethoven (vulgo: Ludwig van Beethoven; natus 16 Decembris 1770 Bonnae; mortuus 26 Martii 1827 Vindobonae) fuit clarissimus compositor Germanicus aetatis classicae et romanticae.
Pater Ludovici malus erat et Ludovicum opprimebat.
Volebat Ludovicum optimum pianistum et compositorem esse.
Vir vivacissimus stomachosissimusque erat, qui sensus suos operibus exprimere studebat. Itaque etiam primum compositorem aetatis romanticae fuisse dicitur.
Iam a prima pueritia pater eum clavile violinamque docebat. Plurimum Vindobonae vivebat et illic opera composuit. Cum triginti annos natus erat, Ludovicus surdus factus est. Tamen usque ad finem vitae novas symphonias et unum melodrama et plures concentus composuit.
Melodia ex synphonia nona eius hymnum Unitatis Europae ("Hymnus Europae") a Consilio Europae designata est.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicus van Beethoven spectant. |