Metrum
E Vicipaedia
Metrum (-i, n.; Graece: μέτρον "metron", via Francogallice: mètre) est mensura longitudinis et una ex septem principalibus physicae mensuris.
Index |
[recensere] Definitio
[recensere] Vetus
Anno 1793, metrum primum definitum fit. Definitio erat metrum esse partem 1 / 40.000.000 meridiani orbis qui Lutetiam percurrit. Anno 1795, primum exemplar in metallo orichalco factum et anno 1799 exemplar finale, quod "metrum ordiale" nominatur, in metallo platino funditum est.
Mensurae magis exactae telluris in saeculo XIX effectae monstrabant priorem mensuram falsam fuisse. Novum exemplar necessarium erat. Hoc anno, 1889, ab officiis mundi ponderum et mensuris in metallis platino (90%) et iridio (10%) funditum est.
Ab anno 1960 usque ad annum 1983 metrum erat pars producti 1650763,73 longitudinis undae in vacuo quae atomus Cryptonis-86 inter affectiones 5d5 et 2p10 mutans generat.
[recensere] Hodierna
Ab anno 1983, metrum definitur ut spatium quod lumen in vacuo in parte 1 / 299792458 secundi percurrit, ut velocitas luminis subtiliter definita sit sequenti modo
[recensere] Variae Longitudines
- chiliometrum = 1000 metrorum
- decimetrum = 1/10 metri
- centimetrum = 1/100 metri
- millimetrum = 1/1000 metri
- micrometrum (micron) = 1/1 000 000 metri
- nanometrum = 10-9 metri
- picometrum = 10-12 metri
- femtometrum = 10-15 metri