OZK
E Vicipaedia
Obiecta zonae Kuiperi (OZK) sunt corpora caelestia solida quae circum solem errant, non tam parva quam asteroides sed multum procul a sole, remotius quam Neptunus. Parum lucis calorisque recipiunt a sole.
[recensere] OZK maximi sunt:
- 136199 Eris (pseudonomina olim adhibita: Xena vel Lila) (diametrus > 2300 km): Aut tam magnum obiectum quam Pluto, aut etiam maius obiectum zonae Kuiperi est - itaque decima planeta cogitatum erat et nunc in numero planetularum habetur. Diametrus enim eius obiecti inter 2300 et 3600 km est, dependens ab albedine quam adhuc nescimus. Mensurae albedinis recentes (Febr. 2006) radiis infrarubris factae nunc indicant Eridem circiter 2400 km diametrum habere albedinemque Plutoni paene similem. Inventum est iam a. d. XII Kal. Nov. 2003, sed e photographematis data tunc incerta erant. A. d. VI Id. Ian. 2005 autem nova data inventionem certam fecere.
Mense Septembri 2005 parva satelles (Dysnomia vocata) inventa est quae circum Eridem orbita 14 dierum revolvitur.:
- 134340 Pluto (diametrus 2320 km)
- 90377 Sedna / 2003 VB12 (diametrus < 1800 km):
- Santa / 2003 EL61 (diametrus ~1600 km): Clarissimum obiectum in zonae Kuiperi est. Parvum satellitem habet quod Parvum Succursor denominatur.
- 2005 FY9 (diametrus ~1600 km):
- Orcus / 2004 DW (diametrus ~1600 km):
- Charon (diametrus 1270 km)
- 50000 Quaoar / 2002 LM60 (diametrus ~1250 km):
- 28978 Ixion / 2001 KX76 (diametrus ~1100 km):
- 20000 Varuna (diametrus ~900 km):
- 55565 2002 AW197 (diametrus ~900 km):
- 2004 XR190 ("Buffy") primum descripta mense Decembri 2005 (diametrus ~800 km, inter 52 et 62 ua remota):
atque ultra 800 obiecta radiis circa 100 km habentia, et multa alia.
(Vt ad paginam corpori aptam pervenias, tange imaginem.)
Systema solare nostrum |
Sol Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus |
Planetulae: Ceres | Pluto | Eris Corpora alia: Luna | Asteroides | Planetoides zonae Kuiperi |
Vide etiam corpora astronomica atque systematis solaris indicem corporum redactum secundum radium vel massam. |