Par acquirendi potestas
E Vicipaedia
Par acquirendi potestas est terminus technicus oeconomicus qui ad mutationem monetarum refert. Si quodam numero alicuius monetae sicut dollarii eaedem res emi possunt quam alio numero alterius monetae velut euroni, dicitur ambo numeros parem acquirendi potestatem habere.
Si omnia pretia omnium mundi civitatum una moneta plerumque dollario exprimuntur, necesse est computatione omnes monetae quadam ratione in dollarios transferantur. Oeconomici utuntur aut rationibus currentibus, id est illis mutationis rationibus quae in mundi foris inveniri possunt aut his quae parem acquirendi potestatem reddunt.
Exempli gratia, Sinorum civitatis productus domesticus grossus non ita magnus est si pretia Sinensia moneta Sinensi indicata in dollarios transfers et mutationis ratione in foris inventa uteris. Sin autem illa ratione uteris qua monetarum numeri pari acquirendi potestate mutantur PDG Sinensis maior fit.
Doctrina oeconomica autem docet monetarum mutationis ratio in foris inventa et ratio pari acquisitionis potestate computata nec diu nec valde dilabi possunt. Revera autem nonnumquam ita dilabuntur.