Euro
E Vicipaedia
Euro (€) est moneta Zonae Euronis usque ab Kalendis Ianuariis 2002. Zona Euronis est zona in EMU, quod est conventus oeconomiae monetarumque terrarum Europae.
Index |
[recensere] De vocabulo Latino
Latinistae disputant quae forma declinationis adhibenda sit:
|
|
Ex regulis Unionis Europaeae, vox euro est indeclinabilis. Hispani autem et Lusitani et francogalli et cives Civitatum Foederatarum Americae forma pluralis numeri, euros, utuntur. Etiam Britanni et Germani hac forma utuntur, si euro vox sine verbo numerali stat.
In Germania, prima littera est maiuscula; in Graecia, litteris Graecis verbum scribitur.
Alii populi—exempli gratia, Russi, Lituani, Sloveni—propriis scribendi formis adhuc utuntur.
[recensere] De historia
- 1970 - "Relatio Werneris": Fundamentum proposito factum est anno 1971. Tunc propositum est ut moneta et res familiaris in Unione Europaea iungantur.
- 1979 - Helmut Schmidt et Giscard d'Estaing Systema Monetae Europaeae instituerunt.
- 1996 - Charta monetae Euronis publica facta est.
- 1999 - Index mutandi factus est.
- 2002 - Euro introductus est.
[recensere] Euro(nis) terrae
- Austria
- Belgia
- Cyprus
- Finlandia
- Francia
- Germania
- Graecia
- Hispania
- Hibernia
- Italia
- Luxemburgum
- Lusitania
- Melitta
- Nederlandia
- Slovenia
[recensere] Fontes
- 1996 Genovefae Immè "Proposita de Europaea Moneta", Vox Latina, M.A.S., [1]
- 1998 Caelestis Eichenseer "De nova pecunia Europaea", Vocis Latinae Tom. 34 fasc. 134, p. 47
- 1998 Iohannis Pauli Bauer "De nova pecunia Europaea" Tom. 34 fasc. 134, 152-168
- 1998 Sigridis Albert "De Pecunia Europaea", Vocis Latinae Tom. 34 fasc. 134, pp. 556-559
- 1999 Genovefae Immè "De Nova Moneta vel Pecunia Europaea", M.A.S. 48, p. 16
- 1998 Sigridis Albert "De Nova Pecunia Europaea", Vocis Latinae Tom. 35 fasc. 138, pp. 547-549
- 2002, Caelestis Eichenseer "De nova pecunia Europaea", Vocis Latinae Tom. 38 fasc. 147, pp. 9-14
- 2002, Erici Palmén "Euro an euronus?", Melissa vol. 107; item Vocis Latinae Tom. 38 fasc. 147, pp. 267-269
- 2002, Erici Palmén "Euro an Euronus an Europaeus?", M.A.S. 56
- 2002, Roberti Deprez "De nova moneta Europaea recte (quantum licet!) nominanda", Melissa vol. 111, pp. 12-15
[recensere] Notae
- ↑ Conspectus rerum Latinus 11/2006 - VERONA IV – CONVENTUS DE TUTO COMMEATU DIEBUS 3-4 M. NOVEMBRIS
- ↑ Glossarium Anglico-Latin Gualterii Redmond
- ↑ Colloquia Iuliana ab Nicolao Canussio
- ↑ VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti.
- ↑ Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Vaticanae
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Euro spectant. |