Aetna
E Vicipaedia
- Haec pagina de vulcano in Sicilia explicat. Si quid quaeris quod et "Aetna" appellatur, vide Aetna (discretiva).
Aetna (Italice: Etna) est vulcanus in Sicilia, mons maximus Siciliae, et vulcanus maximus totae Europae. Culmen crescit vel decrescit post aliquas eruptiones; altus dicitur hodie 3320 m esse.
Nomen montis de dea Graeca Aetna derivatum est. Sunt qui reducunt illud nomen a verbo Graeco aitho, aut a verbo Punico attano.
Lava et ignis Aetnae interdum homines imminent. Omnibus annis, os montis eruptat.
Vergilius descripsit Aetnam in libro suo Aeneis:
- Portus ab accessu ventorum immotus et ingens
- ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis;
- interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
- turbine fumantem piceo et candente favilla,
- attollitque globos flammarum et sidera lambit;
- interdum scopulos avolsaque viscera montis
- erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
- cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
- (Aeneis 3.39)
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica si possis. |